Text List

Quaestio 3

QUESTIO 3

Dictum

Canonicos autem regulares ad monasterium transire multis auctoritatibus prohibetur.

Unde in Concilio Educensi, congregato sub VII. Gregorio, legitur:

Caput 1

Regulares canonici monachi fieri non debent.

Nullus abbas uel monachus canonicos regulares a proposito professionis canonicae reuocare, atque ad monasticum habitum trahendo suscipere audeat, ut monachi fiant, quamdiu ordinis sui ecclesiam inuenire quiuerint, in quacanonice uiuendo Deo seruire, et animam suam saluare possint. Quod si temerario ausu id agere temptauerint, anathematis uinculo obligentur.

Caput 2

De eodem.

Item Urbanus Papa II. Mandamus et uniuersaliter interdicimus, ne quiscanonicus regulariter professus, nisi (quod absit) publicelapsus fuerit, monachus efficiatur. Quod si decreto nostrocontraire presumens agere temptauerit, ad ordinem canonicum precipimus ut redeat, et deinceps memorialemcucullam deferat, et ultimus in choro maneat.

Dictum

Subaudiendum uero est, nisi cum patris sui licentia religionis propositum induerit. Unde Urbanus II. scribit Abbati sancti Rufi:

Caput 3

Patris sui concessione regulares canonici monachi possunt fieri.

Statuimus, ne professionis canonicae quispiam postquam Dei uice supra caput sibi hominem inposuerit, alicuius leuitatis instinctu uel districtioris religionis obtentu ex eodem claustro audeat sine patris et totius congregationis E ermissione recedere. Discedentem uero nullus ab-atum uel episcoporum, et nullus monachorum sine communi litterarum cautione suscipiat.

Dictum

Queritur, si monasteria, que semel dedicata sunt, possint transire in clericorum uel secularium habitacula? Quod, in Calcedonensi Concilio omnibus modis prohibetur c. 24.

Caput 4

Que semel sunt dedicata, monasteria semper perseuerent.

Que semel sunt dedicata monasteria consilio episcoporum, maneant perpetuo monasteria, et res, que ad ea pertinent, monasteriis reseruari oportet, nec posseea ultra fieri secularia habitacula. Qui uero permiserinthec fieri, subiaceant his condempnationibus, que percanones constitutae sunt.

Caput 5

Qui loca sacra communia diuersoria fecerit, clericus deponatur, laicus excommunicetur .

Item in Sinodo VII., c. 13. Quoniam a quibusdam uiris quedam uenerabiles domus subripiuntur, tam uidelicet episcopia quam monasteria, et facta sunt communia diuersoria, si quidem uoluerinthii, qui hec retinent, reddere ea, ut secundum antiquitatemrestaurentur, bene et optime; alioquin, si de sacrocatalogo fuerint, hos deponi precipimus, si uero monachi uellaici, excommunicari, quos nimirum constat condempnatosesse et Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et deputanturubi uermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, quia Deo aduersantur, qui dicit: , , Nolitefacere domum patris mei domum negotiacionis.“

Dictum

Queritur de his, qui ad conuersionem ueniunt, quo tempore debeant tonsurari? De his ita scribitGregorius Papa Fortunato Episcopo Neapolitano, [lib.VIII. epist. 2.]

Caput 6

Antequam biennium in conuersione conpleuerit, aliquis tonsurari non debet.

Monasteriis omnibus fraternitas uestra districtius interdicat, ut eos, quos ad conuersionem susceperint, prius, quam biennium in conuersatione conpleuerint, nullomodo audeant tonsorare. Sed hoc spacio uita moresque eorum sollicite conprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus, quod uoluit, aut ratum non habeat quod elegit.Nam dum graue sit, inexpertos hominum obsequiis sociari, quis possit dicere, quanto sit grauius ad Dei seruitiuminprobos applicare? Miles uero, si conuerti uoluerit, prius, quam nobis renuncietur, nullus eum sine nostroconsensu qualibet presumat ratione suscipere.

Dictum

Queritur, si ingressis monasterium ultra relinquatur licentia testandi? Hoc Gregorius prohibet, ita scribens Ianuario Caralitano Episcopo, flib. VII. Indict. 2.epist. 7.]:

Caput 7

Post monasterii ingressum nulli relinquitur licentia testandi.

Quia ingredientibus monasterium conuertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed ut res eorum eiusdem monasterii sint, aperta legjs diffinitione decretum est.

Caput 8

Post ingressum monasterii eidem monasterio omnia sunt conferenda.

Item Gregorius Cipriano Diacono, [lib. III. epist. 6.] Perlatum est ad nos Petron illam nomine, de prouincia Lucania progenitam, per exhortationem Agnelli episcopi fuisse conuersam, resque suas omnes, quas habere potuit, licet iure sibi potuissent conpetere, jtamen eidem monasterio, in quod ingressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse.

Dictum

Econtra Paulus primus heremita in testamento colobium suum Aihanasio Alexandrino episcopo reliquit, tunicam uero B. Antonio. Sed aliud est de his, qui monasterium ingressi se et sua tradiderunt: aliud de his, qui solitariam uitamducentes se nulli ecclesiae tradiderunt . Illi semel tradita nulli tradere possunt: isti nulli oblata libere testari ualent.

Caput 9

Item constitutio noua. Si qua mulier aut uir monasticam elegerit uitam, et intrauerit monasterium, liberis non extantibus, monasterio, quod ingrediuntur , res eius conpetere iubemus.

§. 1. Sed si persona liberos habens ante, quam de rebus suis inter eos disponat, monasterium intret, liceat ei pos tea inter eos diuidere, legitima nulli diminuta , et quod eis non dederit monasterio conpetet.

§. 2. Sed si omnem substantiam inter filios diuidere uoluerit, sua persona filiis connumerata partem sibi retineat, que monasterio conpetere debeat .

§. 3. Sed si post ingressum moriatur, ante, quam inter eos diuidat, filii legitimam percipiant , reliqua substantia monasterio conpetente. Constitut. 5. in collat. i.

§. 4. „Nunc autem, cum monachus factus esset S, hoc ipso res suasomnes obtulisse uideatur, si prius testatus non sit, exinde , iudicio eius cessante, lege disponitur, ut si liberos habet in quos aut nichil, aut minus legitima portione quoquo donandi titulo contulerit, eatenus substantiae monasterio destinatae detrahantur , ne quvl contingat circa liberos iniquum .“

Caput 10

Item ex Nouella [CXXIII.] "Non liceat parentibus liberos, uel liberis parentes ab hereditate swa repellere monachos factos, quamuis, dum laici fuerant, in causam ingratitudinis inciderunt.

Item: §. i. Non liceat parentibus liberos suos ad solitariam uitam transeuntes abstrahere de monasterio

PrevBack to TopNext