Quaestio 1
QUESTIO 1
Dictum
Si uirginitatis professio tunc incipit esse firma, cum etas ceperit esse adulta, et religionis professio tunc demumdebet esse firma, cum ad adultam etatem peruentum fuerit. Sedhic de illa professione agitur, que in annis pueritiae proprioarbitrio Deo offertur, quam non confirmat parentum consensus.Ceterum, que a parentibus Deo offertur professio, inuiolatamseruari oportet.
Caput 2
Non licet de monasterio egredi quem pater uel mater infra annos infantiae fecerit ordinari.
Addidistis adhuc, quod si pater uel mater filium filiamue intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderunt» disciplina, utrum liceat eis postquam ad pubertatis inoleuerint annos, egredi, et matrimonio copulari. Hoc omnino deuitamus, quia nefas est, ut oblatisa parentibus Deo filiis uoluptatis frena relaxentur.
Caput 5
De eodem
Item ex Regesto Gregorii, lib. I. epist. 48. ad Anthemium. Quia autem dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eisdem monasteriis ante XVIII. annorum tempora suscipi -prohibemus, uel si qui nuncsunt tua eos prouidentia auferat, et in urbem Romanam transmittat. Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia uolumus custodire.]
Caput 8
Non licet puellis nuptias eligere, que spontanea uoluntate uirginitatis propositum susceperunt.
Puellae, que non coactae parentum inperio, sed spontaneo iudicio uirginitatis propositum atque habitum susceperint, si postea nuptias elegerint, preuaricantur, etiam si nondum eis consecratio accessit, cuiusutique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent. Ambigi uero non potest crimen magnum admitti, ubi et propositum deseritur, et consecratio uiolatur. Namsi humana facta non possunt inpune calcari, quid de his manebit, qui corruperint federa diuini sacramenti?
Dictum
Cum ergo in principio huius capituli dicatur: Puellae , que non coactae inperio parentum datur intelligi , quod si coactae uirginitatis habitum sumpserint , sine preuaricatione ipsum deserere possunt. Sed puella hic nubilis intelligitur , cuius (ut in sequentibus monstratur ) s post duodecimum annum liberum est arbitrium ; nec in electione propositi cogitur sequiparentum inperium.
Caput 9
Extra uoluntatem propriam retrusi in monasteriis non teneantur.
Sicut qui monasteria elegerunt a monasteriis egredi non permittuntur, ita hii qui inuiti sine iustae offensioniscausa sunt intromissi, non nisi uolentes teneantur, quiaquod non petunt obseruant. Ideoque tales considerandisunt maxime peccata conmittere quam plangere, sicut indecreto sanctissimi Leonis Papae manifestissime continetur.
Caput 10
Unde Marcellus Papa Illud autem statuendum esse censemus, ut, si in minori etate filii monasterio oblati fuerint, et sacram tonsuram uel uelamina susceperint, dignum quidem duximus, ut XV. anno a prelatis moniti inquirantur, utrum in ipso habitu permanere cupiant, an non? Si uero permanere professi fuerint, ulterius penitendi locum minime amplecti possunt.Sin autem ad secularem habitum reuerti uoluerint, redeundilicentia nullo modo denegetur, quia satis inutile est, ut coacta seruitia Domino prestentur.]
Caput 11
Non nisi certis diebus uelamen inponatur uirginibus .
Caput 16
Professionem uiduitatis faciant, et habitum religionis sumant, que castitatem seruare proponunt.
Vidua, que sanctae religionis obtinere propositum uoluerit, sacerdoti uel ministro, ad quem aut ipsa uenerit, aut quem ad se uenire contigerit, scriptis professionem faciata se aut signo, aut subscriptione notatam, continentem, seet religionis propositum uelle, et hoc perhenniter inuiolate seruare. Tunc accepta a sacerdote uel ministro apta religionis professioni ueste, seu lectulo quiescens siue in quocumque loco consistens, constanter utatur, nec diuersi coloris aut diuersae partis eadem sit notabilis uestis, sed religiosa et non suspecta.