Text List

Quaestio 2

QUESTIO 2

Dictum

De his uero, qui preter uoluntatem parentumtonsuram, uel religiosam uestem susceperint, sic diffinitur in Concilio X. Tolletano [c. 6.]:

Caput 1

Tonsura uel uestis religiosa in minori etate suscepta a parentibus irrita fieri potest.

Si in qualibet minori etate uel religionis tonsuram uel religioni debitam uestem, in utroque sexu filiis aut unus aut ambo parentes dederint forte, aut nolentibus uel nescientibus se susceptam non mox uisam in filiis abdicauerint, sed uel coram se, uel coram episcopo, palamque in conuentu eosdem filios talia habere permiserint, ad secularem reuerti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed conuicti, quod tonsuram aut religiosam uestem aliquandohabuerint, mox ad religionis cultum habitumque reuocentur, et sub strenua districtione huiusce obseruantiaeinseruire cogantur.

§. i. Parentibus sane filios suos religioni contradere non amplius quam usque ad decimum tatis eorum annum licentia poterit esse; postea uero, an cum uoluntate parentum, an si suae deuotionis sitsolitarium uotum, erit filiis licitum religionis assumere cultum

§. 2. Quisquis autem uel abolitione tonsurae, uelsecularis uestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem, et excommunicationis censuram accipiat, et religioni semper inhereat.

Caput 2

Usque ad annos XII. paternae uoluntatis puella subiaceat arbitrio.

Item ex Concilio Triburiensi, [c. 24.] Puella, si ante XII. etatis annos sponte sua sacrum sibi assumpserit uelamen, possunt statim parentes eius ueltutores id factum irritum facere, si uoluerint. At siannum et diem dissimulando consenserint, ulterius necipsi, nec ipsa mutare poterunt.

§. 1. Si uero infortiori etate adolescentula uel adolescens seruire Deo elegerint non est potestas parentibus prohibendi.

Dictum

Velamen autem nulli sanctimonialium alteri inponere licet.

Unde Eutycianus Papa ait :

Caput 3

Statuimus, ut si abbatissa aut quelibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam audaciam proruperit, ut aut uiduam, aut puellam uirginem uelare presumatiudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.

Dictum

Hac auctoritate predicta et paterna professione docetur astringi quilibet in puerilibus annis, et preteruoluntatem eorum proposito suscepto perhibetur teneri, nisi tonsuram uel religiosam uestem parentes mox uisam abdicauerint. Paruuli uero, dum offeruntur , nonnisi sub multorum testimoniosuscipiendi sunt.

Unde in nona Sinodo legitur:

Caput 4

Infantes oblati a parentibus sub plurimorum testimonio suscipiantur.

Oportet infantes cum uoluntate et consensu parentum, imo ab ipsis parentibus oblatos, sub testimonio plurimorum suscipi, ut omnis occasio maledicti gratia excludatur hominum pessimorum.

PrevBack to TopNext