Quaestio 4
QUESTIO 4
Caput 1
Non sunt prohibendae uirgines sacrae, que causa religionis aliud monasterium adire desiderant .
Dictum
Caput 3
Monachum nullus suscipiat aut ordinet absque abbatis sui permissu.
Monachum, nisi aut permissu abbatis sui aut uoluntate ad alterum monasterium conmigrantem, nullus abbas suscipere aut retinere presumat; sed ubicumque fuerit, abbati suo auctoritate canonum reuocetur.
§. 1. Item : Clericissine conmendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat euagandi. In monachis quoque presentis sententiae forma seruetur, quos si uerborum increpatio non emendauerit, etiam uerberibus statuimus coherceri.
§. 2. Seruandum quoque de monachis, ne eis ad solitarias cellulas liceat a congregatione discedere, nisi forte probatis post emeritos labores, aut propter infirmitatis necessitatem asperior abbatis regula remittatur. Quod ita demum fiet, ut intra eadem monasterii septa manentes, tamen sub abbatis potestate, separatas habere cellulas permittantur. Abbati quoque singulas diuersas cellulas aut plura monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum hostilitatis intra muros receptacula collocare.
Dictum
Verum hoc intelligendum est de monachis religiose uiuentibus, quibus uota speciatis abstinentiae uel alicuius districtionis, que generalem consuetudinem suorum fratrum excedat, sine abbatis consensu uouere non licet, ne super eos fratres scandalizentur. Causa etiam illorum statutum est hoc, qui regularem disciplinam subterfugientes peregrinationis uota sibi assumunt, quod nec monacho , nec alicui clerico licet, ne hac occasione ad secularem conuersationem redeat.