Text List

Quaestio 3

QUESTIO 3

Dictum

Quod autem qui inuitus propositum religionis susceperit non sit cogendus ad inuiti propositi obseruationem, testatur Leo Papa [epist. XC. aliter XCII. ad Rusticum Episcopum, c. 12.] dicens:

Caput 1

Non potest deseri propositum monachi sponte susceptum.

Propositum monachi proprio arbitrio et uoluntate susceptum deseri non potest absque peccato. Quod enim quis uouet Deo debet et reddere. Unde qui relictasingularitatis professione ad miliciam uel ad nuptias deuo-lutus est, publicae penitenciae satisfactione purgandus est, quia, etsi innocens milicia, et honestum potest esse coniugium, electionem tamen meliorum deseruisse transgressio est.

Caput 2

Qui religiosum habitum sponte susceptum deserere uoluerit ad ipsum redire cogatur.

Item ex Concilio Tollet an o VII., [c. 6.] Procliuis autem cursus est ad uoluptatem et imitatrix natura uitiorum. Quamobrem quisquis uirorumuel mulierum habitum semel induerit spontanee religiosum, aut si uir deditus ecclesiae, uel° femina fueritdelegata puellarum monasterio, in utroque sexu preuaricator inuitus reuerti cogatur, ut uir detondeatur, etpuella ad monasterium regrediatur. Si autem quolibetpatrocinio desertores permanere uoluerint, sacerdotali sen-tentia a Christianorum cetu habeantur extorres, ut neclocus eis ullus sit conmunionis. §. i. Viduae quoque(sicut iam dudum uniuersalis statuit sinodus) professionum uel habitus sui desertrices superiori sententia condempnentur.

Caput 3

Semel in clero taxati , uel monasteriis deputati , ad miliciam non redeant .

Item ex Concilio Calcedonensi , [c. 7.] Eos, qui semel in clero taxati fuerint, siue in monasterio deputati, decreuimus neque ad miliciam, neque adhonores seculares uenire. Eos autem, qui hoc ausi fuerintfacere, et non eius rei penitere maluerint, ut ad hoc idem reuertantur, quod ante non obtentu Dei sibi proposuerunt, conuenit anathematizari.

Dictum

Cum dicitur, propositum monachi proprio arbitrio et uoluntate susceptum , intelligitur , quod si propria uoluntate susceptum non fuerit , obseruari non cogitur.

Unde Ny coi au s Papa scribit omnibus Episcopis in Regno Lodoici.

Caput 4

Monasterialibus disciplinis nullus subiciatur inuitus.

Presens clericus, nomine Lambertus, una cum patre suo, nomine Atto, quondam uidelicet comite, nunc autem clerico, ad limina apostolorum properans adiit presentiam nostram, asserens qualiter idem pater eius in laicali adhuc ordinein prediis propriis edificasset duo monasteria, uoluntatem gerens, ut post suum decessum presens eius filius Lambertus in locum ei succederet, quem, infra tenerametatem inter octauum et decimum annum constitutum, memoratus pater proprio arbitrio absque regulari institutione extra omnem illius uoluntatem cucullam induit. Igitur post quoddam ipsius temporis spacium (ut ipse dicit) Salomon episcopus cum quibusdam aliis absque patris oblatione uel abbatis percepta benedictione eundem Lam-bertum monastico induere fecit habitu (ut ferunt)inuitum, et sub hac occasione paterna seu materna hereditatea fratribus suis priuatum esse, atque contra omnem (utdictum est) uoluntatem suam quasi regularem illum monachum permanere uoluit. Super qua re diligenti curainuestigantes, etiam sub adiuratione patrem ipsius, si uerum diceret, interrogauimus; sed idem clericus Atto respondit, se talem habuisse et habere uoluntatem, ut filius suusuerus fieret monachus, et in locum ei succederet. Sub testificatione autem iurando firmauit, quod, quando primitus ei cucullam induit, idem Lambertus semper restitit, et numquam se fieri monachum consensit; sed demum ab insequentibus monachico e est habitu uiolenterindutus, asserens, quia numquam regulam aliquando promisit, neque ego, pater eius, palla altaris indutumillum obtuli, neque a quocumque sacerdote uel abbate (utmos poscit) benedictione percepta regulae umquam semonachum subiectum futurum promisit. Super hisomnibus protestatus est prefatus clericus Atto, quia sieo tempore tam durae obseruantiae monasticam intellexisset regulam, numquam eundem filium suum Lambertumcoegisset portare cucullam.

§. 1. Quapropter consulte psalmographi uerba recolentes, quibus uoluntarie se Deo sacrificare pronunciat, et uoluntaria oris sui bene placita fieri in conspectu Dei obsecrat, presentem, ut dictum est, clericum nomine Lambertum minime debere existimaui-mus sub tali uiolentia fieri monachum. Quod enim quis non elegit, nec optat, profecto non diligit; quod autem non diligit facile contempnit. Nullum ergo p bonum nisi uoluntarium. Idcirco etu Dominus non ferendam in uia uirgam, per quam uiolentia ulli inferatur, precepit. Quapropter consultius agitur, si piis suasionibus contemptum mundi et amorem Dei predicando, quam uiolentiam inferendo ad celestem amorem illum accenderitis. Unde omnium uestrum karitati hanc nostri apostolatus mandare decreuimus epistolam, monentes atque precipientes, quatinus (siita uerum est, ut isti dicunt) nullus episcopus uel abbas, seu monachorum reliquorum conuentus, monasticis regulis inuitum illum subiacere conpellat; neque ullo modo fratreseius per hanc occasionem licentiam habeant paterna seumaterna illum hereditate priuare; sed usque dum diuina inspiratione conpunctus propria uoluntate regulae se subdat, liceat eum a mundanis et laicalibus remotum ua-gationibus uel negociis inter religiosos et ecclesiasticos uiros in canonica degere uita. Non enim putamus (quod absit)religiosos canonicos a sanctorum monachorum consortiose iunctos, quia unusquisque secundum Apostolum propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.

Dictum

Si uero episcopi uel abbatis promissionibus illecti aliqui tonsuram uel religionis uestem susceperint , ipsi quidem in eo , quod ceperunt , permaneant , res uero eorum heredibus suis restituantur.

Unde in Maguntiensi Concilio legitur.

Caput 5

Restituantur heredibus res eorum, qui ab episcopis uel abbatibus decepti comas deposuerunt.

Constituit sane sacer iste conuentus, ut episcopi siue abbates, qui non in fructum animarum, sed in auariciam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines circumueniendototonderunt, et res eorum tali persuasione subripuerunt, penitenciae canonicae utpote turpis lucri sectatores subiaceant. Hii uero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod ceperunt, perseuerare cogantur, res uero eorum heredibus reddantur.

PrevBack to TopNext