Quaestio 1
QUESTIO 1
Caput 1
In duabus ecclesiis clericus conscribi non debet.
Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis. Negotiacionis enim est hoc et turpis lucricommodum, et ab ecclesiastica consuetudine penitusalienum. Audiuimus enim ex ipsa dominica uoce, quodnemo potest duobus dominis seruire. Aut enim unumodio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contempnet. Unusquisque enim secundum apostolicam uocem in quo uocatus est, in hoc debet manere, etin una locari ecclesia. Que enim per turpe lucrum in ecclesiasticis rebus efficiuntur aliena consistunt a Deo; ad uitaeuero huius necessitatem studia diuersa sunt. Ex eis ergo, qui uoluerit, acquirat corpori opportuna. Ait enim Apostolus : „ Ad ea, que michi opus erant, et his qui mecumsunt, ministrauerunt manus istae.“ Et hec quidem in hacseruanda urbe. Ceterum in uillis, que foris sunt, propter inopiam hominum indulgeatur.
Dictum
Caput 5
Unus episcopus duabus preficitur ecclesiis.
Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis nos ualde letificat, ob hoc, quod de tua fraternitate bona testatur. Et quia defuncto pontifice suo Petro sibi cardinalem postulant te constitui sacerdotem, eorum desideria necessario conplenda preuidimus.
§. i. Tota igitur mentis intentione ita lucrum animarum Domino nostro facere festinato, ut digna te merces ante eius conspectum indie retributionis inueniat. Quicquid uero de predictae rebus ecclesiae uel eius patrimonio, seu cleri ordinatione promotioneue, et omnibus generaliter ad eam pertinentibus sollerter atque canonice ordinare facereque prouideris, liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus facultatem.
Caput 6
Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse est, quoniam sic te predictae Terracinensis ecclesiae cardinalemesse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis ecclesiaepontifex esse non desinas, nec curam gubernationemqueeius pretereas, quia ita fraternitati tuae sepe dictae Terracinensis ecclesiae curam iniungimus ut Fundensisecclesiae tibi iura potestatemue nullo modo subtrahamus.