Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Caput 1
Sine dimissoriis litteris in aliena ecclesia clericus non ordinetur.
Quoniam diuersarum ecclesiaram clerici suas, in quibus ordinati sunt, ecclesias relinquentes, ad alios concurrunt episcopos, et ignorante proprio episcopo in alienis constituuntur ecclesiis, ubi contingit eos sine sui examinationepermanere, precipimus amodo, ut nullus omnino clericorum, in quocumque gradu sit, licentiam habeat sine dimissoriis litteris sui episcopi in altera constitui ecclesia. Qui uerohoc amodo non obseruauerit, ad obprobrium eius, quiordinauerit eum, deponatur tam ipse, quam qui eum sineratione suscepit.
Caput 2
Ad aliam ecclesiam clerico transire non licet, si propriis ministris sua fuerit destituta.
Item ex Concilio S palen si [II. c. 3.] Placuit, ut si quis clericus ministris ecclesiae propriae destitutis ad aliam transitum fecerit, conpellente, ad quem confugerit, sacerdote, ad ecclesiam, quam priusincoluerat, reuertatur. Qui uero eum susceperit, nec statim sine ullo nisu exceptionis ad propriam ecclesiam remittendum elegerit, quamdiu eum restituat, communione se
Priuatum cognoscat. Desertorem autem clericum cingulo onoris atque ordinis sui exutum aliquo tempore monasterio religari conuenit, sicque postea in ministerio s ecclesiastici ordinis reuocari. Nam non poterit in talibus propagationis aboleri licentia, nisi fuerit in eis percorrectionem disciplinae subsecuta correctio.
Caput 3
Nichil commune habeat cum priori qui ab% una m aliam transfertur
Si quis iam translatus est ab una ecclesia in aliam, nichil habeat commune cum priori siue sub f ecclesia constitutis martiribus &, siue in ptochiis xenodochiis, aut eorum negociis. Eos uero, qui ausifuerint post ordinationem huius magnae et uniuersalis sinodiagere que prohibita sunt statuit sancta sinodus cadere deproprio gradu.
Dictum
Sed aliud est tranferri, atquek aliud propria temeritate transire. Illud apostolica auctoritate fieri licet, hocuero omnibus modis prohibetur.
Caput 4
Una ecclesia duobus sacerdotibus diuidi non potest.
Sicut in unaquaque ecclesia unus presbiter debet esse, ita ipsa, que sponsa uel uxor eius dicitur, non potestdiuidi inter plures presbiteros, sed unum tantummodo habebit sacerdotem, qui eam caste et sinceriter regat. Undeinterdicimus, ut nullus presumat ecclesiam inter duos uelplures diuidere, quia ecclesia Christi uxor et sponsa debet esse, non scortum, sicut Papa Calixtus testatur.