Text List

Quaestio 4

QUESTIO 4

Dictum

Quod uero fulgidis et claris uestibus eis ornari non liceat , in septima Sinodo iubetur , in qua sic statutum est [c. i6.]:

Caput 1

Corripiantur clerici , qui in unguentis et claris uestibus et fulgidis lasciuiunt.

"Omnis iactantia et ornatura corporalis aliena est a sacrato ordine. Eos ergo episcopos uel clericos, qui sefulgidis et claris uestibus ornant, emendari oportet. Quodsi in hoc permanserint, epithimio contradantur. Similiteret eos, qui unguentis unguntur."

§. i. "Quoniam ueroradice amaritudinis exorta contaminatio facta est in ecclesiacatholica, Christianos calumpniantium hereticorum, hii, qui han$ receperunt, non solum imaginarias scripturas abhominati sunt, sed ets omnem reuerentiamrepulerunt, eos, qui religiose ac pie uiuunt, offendentes, acper hoc conpletur in eis quod scriptum est: „Abhominatioest peccatoris Dei cultus/ igitur si inuenti fuerint deridentes eos, qui uilibus et religiosis uestimentis amictisunt, per epithimium corrigantur."

§. 2. "Priscis enimtemporibus omnis sacratus uir cum mediocri ac uili uesteconuersabatur. Omne quippe, quod non propter necessitatem suam, sed propter uenustatem accipitur, elationis habetcalumpniam, quemadmodum magnus ait Basilius. Sedneque ex sericis texturis uestem quis uariatam induebat, neque apponebant uarioruin colorum ornamenta in summitate uestimentorum. Audierant enim p, quia , , quimollibus uestiuntur in domibus regum sunt."

Caput 2

Clerici siue in itinere ambulantes , Siue alibi degentes , congruis sibi uestibus utantur.

Item ex VI. Sinodo , [c. 27.] "Nullus eorum, qui connumerantur in clero, uestimentum indecens habeat, siue in ciuitate degens siue jn itinere ambulans, sed stolis utatur, que concessae sunt clericis. Si uero quis tale quid fecerit, per unam ebdomadam suspendatur."

Caput 3

Non secularibus uestibus , sed ordini suo conuenientibus clerici utantur.

Item Zacharias Papa [in Sinodo Romana, c. 3.] "Episcopi, presbiteri, diaconi, secularibus indumentis non utantur, nisi, ut condecet, tunica sacerdotali; sed neque dum ambulauerint in ciuitate, aut in uia, aut inplateis, sine operimento presumant ambulare, preterquam si in itinere longo ambulauerint, quia sicut mulier orans in ecclesiis non uelato capite deturpat caputsuum, iuxta Apostolicam uocem, ita sacerdos sine operimento deturpat sacerdotium suum. Quod si temere presumpserit contra statuta agere, communione priuetur, donecque statuta sunt adinplere maturet."

Caput 4

Extra domos sine proprio ornatu sacerdotes non appareant.

Item Leo Papa [IV. in Sinodo Romana, c. 12.] "Sine ornatu sacerdotali extra domos sacerdotes apparere nullo modo conuenit, ne, ut aliquis secularium, iniurias patiantur. Contrarius denique inuentus aut desinat, aut canonicae subiaceat disciplinae."

Caput 5

De eodem .

Item, Innocentius II. [in Concilio Lateranensi, cap. 4] "Precipimus, ut tam episcopi quam clerici in statu mentis, in habitu corporis, Deo et hominibus placere studeant, et nec in superfluitate, fissurae, aut colore uestium, nec in tonsura intuentium (quorum forma et exemplum esse debent) offendant aspectum, sed potius quod eorum deceat sanctitatem. Quod si moniti ab episcopis emendare noluerint, ecclesiasticis careant beneficiis."

PrevBack to TopNext