Quaestio 3
QUESTIO 3
Caput 1
Peruenit in sanctam sinodum, quia de eis, qui in clero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam alienarum possessionum conductiones et seculares causas suscipiunt, et se ipsos quidem a ministeriis sanctis per desidiamseparant, ad domos autem secularium concurrunt, et substantiarum eorum gubernationes auariciae causa suscipiunt.Decreuit igitur sancta et magna sinodus, neminem deincepseorum, hoc est non episcopum, siue clericum, aut monachum, conducere possessiones, aut misceri secularibus procurationibus, nisi forte qui legibus ad minorum etatem tutelas siue procurationes inexcusabiles attrahantur, aut cui ipsiusciuitatis episcopus ecclesiasticarum rerum conmiserit gubernacula, uel orphanorum, aut uiduarum, que indefensae sunt, aut earum personarum, que maxime ecclesiastico indigentamminiculo propter timorem Dei. Si quis uero transgressusfuerit hec statuta, correctioni ecclesiasticae subiaceat.]
Caput 2
Qui annexi sunt clero secularium possessionum procuratores non fiant .
Credo placere suggestionem meam sanctitati uestrae, et displicere uobis, ut qui seruiunt Deo, et annexi suntclero, accedant ad actiones, seu amministrationes uelad procurationes domorum. Gratus episcopus dixit:Apostolorum statuta sunt, que dicunt: „Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus." Proinde aut clericisint sine actionibus domorum, aut actores sine offitio clericorum. Uniuersi dixerunt : Hoc obseruemus.
Caput 4
Secularium negociorum procurationem clerici non suscipiant.
Item ex epistola Cipriani ad Presbiteros, et Diacones, et plebem Furnensem [lib. I. epist. 9.]. Ciprianus presbiteris, et diaconibus, plebi Furnensi consistentibus salutem. Iampridem concilioepiscoporum statutum est, ne quis de clericis et Dei ministris tutorem et curatorem testamento suo nominauerit, quando singuli diuino sacerdotio honorati et in clericorum s ministerio constituti non nisi altari et sacrificiis de-seruire, et precibus atque orationibus uacare debeant.Scriptum est enim: "Nemo militans Deo inplicat senegociis secularibus, ut possit placere ei, cui se probauit."
§. i. Quod episcopi et antecessores nostri religiose considerantes et salubriter prouidentes censuerunt, ne quis excedens ad tutelam uel curam clericum nominaret; ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, necsacrificium pro dormitione eius celebraretur. Neque enimante altare Dei merentur nominari in sacerdotumprece qui ab altari sacerdotes et ministros uolunt auo-care.
Caput 7
De eodem .
Item, ut supra, Ciprianus. Sacerdotum religiose secretum et necessarie factum seruetur a nobis, simul et ceteris fratribus detur exemplum, ne quis sacerdotes et ministros Dei altari eius et ecclesiae uacantes ad seculares molestias deuocet. Obseruari de cetero poterit, ne quis ultra hoc faciat circa personam clericorum, si quod factum est fuerit uindi-catum.