Initium
Initium
Quidam sacerdos sortilegus esse et diuinus conuincitur apud episcopum; correctus ab episcopo noluit cessare; excommunicatur; tandem agens in extremis reconciliatur a quodam sacerdoteepiscopo inconsulto ; indicitur penitencia sibi sub quantitate temporis canonibus prefixa. (Qu. I.) Primum queritur, qui sintsortilegi? (Qu. II.) Secundo, an sit peccatum esse sortilegum? (Qu. III.) Tertio, a quibus genus diuinationis sumpsit exordium? (Qu. IV.) Quarto, quot sint genera diuinationis? (Qu. V.) Quinto, an sortilegi uel diuini sint excommunicandi, si cessare noluerint? (Qu. VI.) Sexto, an excommunicatusab episcopo possit reconciliari a presbitero, illo inconsulto? (Qu. VII.) Septimo, si monentibus est indicenda penitencia subquantitate temporis ?
On this page