Text List

Quaestio 2

QUESTIO 2

Dictum

Quod autem antiquioribus priuilegiis subsequen-tibus derogari non possit auctoritate An aci e ti probatur, qui, scribens omnibus Episcopis et reliquis Christi sacerdotibus, ait [in epist. I. c. 37.]:

Caput 1

Ecclesiarum priuilegia cunctis temporibus intemerata seruentur.

Priuilegia ecclesiarum et sacerdotum intemerata et inuiolata decreuimus cunctis manere temporibus. Legesecclesiae apostolica auctoritate firmamus, et peregrina sub-mouemus iudicia.

Caput 2

Nec nouitate mutari, nec inprobitate conuelli ecclesiarum priuilegia debent.

Item Leo Papa Marciano Augusto, [ep. LII. al. LIV.] Priuilegia ecclesiarum et monasteriorum, sanctorum Patrum auctoritate instituta, nulla possunt inprobitate conuelli, nulla nouitate mutari. In quo opere auxiliante Christofideliter exequendo necesse est huius sanctae sedis Pontificesperseuerantem exhibere famulatum. Dispensatio enim nobiscredita est, et ad nostrum reatum tendit, si paternarumregulae sanctionum nobis consentientibus uel negligentibus uiolentur.

Caput 3

Priuilegio suae dignitatis aliquis ecclesiam exuere non debet.

Item Gregorius Augustino, Anglorum Episcopo, [respons. 9.] In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis predecessorum nostrorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus. Si ergo contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum prouincias transeat, et aliquid ex auctoritate agendum fuerit, cum predicto Arela-tensi agatur episcopo, ne pretermitti possit hoc, quodantiqua Patrum institutio inuenit. Brittannorum uero omnes episcopos tuae fraternitati conmittimus, ut indoctidoceantur, infirmi persuasione roborentur.

Caput 4

Statuta Apostolicorum decessorum Apostolicus destruere non debet.

Idem Felici Episcopo, [lib. XII. epist. 31.] Si ea destruerem, que antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed euersor esse iuste conprobarer, testanteueritatis uoce, que ait: „Omne regnum in se ipsumdiuisum, “ desolabitur et omnis scientia et lex aduersumse diuisa destruetur.

Caput 5

Metropolitanus ius dignitatis traditae sibi antiquitus intemeratum obtineat.

Item Leo Papa [epist. LXXXII. al. LXXXIV. ad Anastasium, c. 2.] Igitur secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei conditos et totius mundi reuerentia consecratos, metropolitanos singularum prouinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura pretenditur, iustraditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus, ita, ut a regulis prestitutis nulla aut negligentia aut presumptione discedant.

Caput 6

Metropolitanorum inconuulsa seruari oportet priuilegia. Item Ormisda Papa [in epistola ad Iohannem Episc.]

Seruatis priuilegiis metropolitanorum uices uobis apo-stolicae sedis delegamus, ut inspectis istis, siue ea, que a nobis sunt nuper mandata, seruentur, siue, que deecclesiasticis causis tuae reuelationi contigerit, sub tuanobis insinuatione pandantur. Erit hoc studii ac sollicitudinis tuae, ut talem te in his, que iniunguntur, exhibeas, ut fidem integritatemque eius, cuius curam suscipis, imiteris.

Caput VII

Decreta apostolica nulla presumptione uiolentur.

Item Gregorius Bonifatio primo Defensori, [lib. VII. epist. 17.] Institutionis nostrae decreta, que sunt priuilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliquaconstituimus refragatione seruari, siue que scripto decreui-mus, seu que in nostra presencia uidentur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum uel in partemea qualibet occasione conuelli decreuimus uel mutari.Nam nimis est asperum, et precipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti quempiam quantacumque rationis excusatione® que bene sunt ordinata rescindere, et exemplo docere ceteros sua quandoque posse s constitutadissoluere.

Caput 8

Priuilegia ecclesiarum Apostolicus debet seruare illesa.

Idem Dominico, Cartaginensi Episcopo, [lib. II. Indict. 10. epist. 39.] De ecclesiasticis priuilegiis quod uestra fraternitasscribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua iura ser-uamus, nec cuilibet gratia fauente ultra quam meretur inpertior, nec ulli hoc, quod sui iuris est, ambitu stimulantede rogabo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque honore singulos subuehi, dummodo non sit quod alteri iure ab altero possit opponi.

Caput 9

Quod rationabiliter diffinitum est nullo modo uiolari debet.

Item V igilio , Arelatensi Episc. [lib. VII. ep. 117.] Cum piae desiderium uoluntatis, et laudandae diffinitionis intentio sacerdotalibus sit semper studiis adiuuanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, que proquiete religiosae conuersationis sunt disposita uels ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quedam ualeat presumptio perturbare: sed sicut hoc, quod ratio exigebat utiliter, obtinuit diffiniri, ita quod diffinitum estnon debet uiolari.

Caput 10

Sibi iniuriam facit Apostolicus qui fratrum suorum iura perturbat.

Idem [ad Natalem Episcopum, lib. II. epist. 37.] Quod uero dicitis, nostris temporibus debere seruarique a meis quoque decessoribus tradita uel custoditasunt, absit hoc a me, ut statuta maiorum consacerdotibus meis in qualibet ecclesia infringam, quia michi iniuriam facio, si fratrum meorum iura perturbo.

Caput 1

Nulla presumptione uiolentur que ab Apostolis et eorum successoribus sunt instituta.

Item Iuilius Papa [epist. I. ad Orientales, c. 4.] Amputato totius usurpationis excessu nullus presumat que sibi non uidentur esse concessa.

§. i. Ea que sunt ab Apostolis eorumque successoribus instituta, nulla desidia negligantur, nulla dissensione uiolentur, nulla concertatione turbentur.

Caput 12

Que rationabiliter ordinata sunt nulla debent refragatione turbari.

Item Gregorius Papa, [lib. VII. Indict. 2. epist. 60. Praerecti Illustri]. Ecclesiasticae moderationi est omnino conueniens, ut que ordinata fuerint, uel decisa, nulla in posterum debeant refragatione turbari.

Caput 13

Que contraleges fiunt" pro infectis habeantur .

Idem in Registr o, [lib. VII. Indict. 2. epist. 7. Ianuario Caralitano] . Inperiali constitutione sancitum est aperte, ut ea, que contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pro infectis habenda sint.

Caput 14

Cod. lib. I. tit. de precibus inperatori offerendis, Inperator Constantinus. Nec dampnosa fisco, nec iuri contraria postulari oportet.

Caput 15

Inp. Theodosius et Valentinianus. Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus precipimus refutari, nisi forte sit aliquid, quod non ledat alium, et prosit petenti, uel crimen supplicantibus indulgeat.

Caput 16

Rescriptum meretur effectum, quod cum iuris et legum ratione concordat .

Item Pelagius Papa Iohanni Comiti. Dicenti, sacras iussiones se habere pre manibus, respondimus scire illum oportere, quod ipse clementissimus princeps generalibus legibus constituerit, illa sacra uniuscuiusque supplicantis desiderio concessa preualere eteffectui mancipari, que cum iuris et legum ratione concordant; ea uero, que subreptione uel falsis precibus forsitan inpetrantur, nullum remedium supplicantibus ferre.

Dictum

Rescripta, siue sint adnotationes siue pragmaticae sanctiones, expressam debent habere in se condicionem: Si preces ueritate nituntur . Mendax enim precator debet carereinpetratis, et quibus scripta diriguntur sunt puniendi, si precummendacia uetuerint argui.

Unde Inpp. Diocletianus, et Maximianus, et Constantius lib. I. Cod. tit. si contra iusuel utilitatem publicam : §. 1. „ Prescriptione mendaciorumopposita, siue in iuris narratione mendacium reperiatur, siue infacti, siue in tacendi fraude, pro tenore ueritatis, non deprecantisaffirmatione, datum iudicem cognoscere debere, et secundum hocde causa conuenit ferre sentenciam

Item Inp . Constantinus: , , Puniri iubemus decem librarum auri mulctaiudices, qui uetuerunt precum argui falsitatem

Inpp. Theodosius et Valentinianus : §.3. „Et si legibus consentaneum sacrum oraculum mendax precator attulerit , careat penitus inpetratis, et, si nimia mentientis inuenitur inprobitas, etiam seueritati subiaceat iudicantis.

Item Constantinus : §.4. „Et si non cognitio, sed executio, mandatur, de ueritate precum inquiri oportet, ut si fraus interuenit , de omni negocio cognoscatur .“

Inp. Anastasius: §. 5.„ Omnes cuiuscumque maioris uel minoris amministrationis uni-uersae reip . iudices monemus, ut nullum rescriptum, nullam pragmaticam sanctionem, nullam sacram annotationem, quegenerali iuri uel utilitati publicae aduersa esse uideatur , indisceptatione i cuiuslibet litigii patiantur proferri; sed generales sacras constitutiones modis omnibus non dubitent obseruan-das.

Cod. tit. de diuers. rescript. Inpp. Diocletianus et Maximianus: §. 6. "Sanccimus, ut autentica ipsa atqueoriginalia rescripta , etiam ex nostra manu subscripta, non exempla eorum insinuentur."

Inp. Constantinus : § 7. "Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant."

Inp. Zeno: §. 8. "Uniuersa rescripta, siue in personam precantium siue ad quemlibet iudicemmanauerint, que uel annotatio, uel queuis pragmatica sanctionominetur, sub ea condicione proferri precipimus, si precesueritate nituntur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat inpetrati, licet in iudicio asseueret ueritatem, nisi questio fidei precum inperiali beneficio monstretur inserta. Nam et magnificus uir questor, et uiri spectabiles magistri scriniorum, qui sine prefata adiectione qualecumque diuinum responsum dictauerint , et iudices, qui susceperint, reprehensionem subibunt, et qui illicite dictata ausi fuerint scribere cuiuscumquescrinii memoriales, seu pragmaticarii, uel adiutores primicerii, amissione cinguli ferientur."

Caput 17

Priuilegia ecclesiarum nulla debent inprobitate conuelli.

Item Leo Papa [epist. LII. al. LIV. ad Marcianum Augustum]. Priuilegia ecclesiarum, sanctorum canonibus instituta, et uenerabilis Nicenae fixa decretis, nulla possunt inprobitate conuelli, uel nouitate mutari.

Item NgJcolaus Papa, uniuersali Sinodo presidens, dixit [in Concilio Romano, c. ult.]:

Caput 18

Anathema sit qui mandata uel decreta Romanorum Pontificum seruare contempserit.

Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones uel decreta pro catholica fide uel ecclesiastica disciplina, pro correctione inminentium uel futurorum malorum asedis apostolicae Presule salubriter promulgata contempserit, anathema sit.

Item Gelasius Cresconio Iohanni, Mesaliae Episcopis, inter cetera :

Caput 19

Statuta priorum successores seruare oportet.

Decessorum statuta sicut legitima et iusta successorem custodire conuenit, ita debet etiam male facta corrigere.

Hinc etiam Archadius et Honorius :

Caput 20

Quecumque, inquiunt, a parentibus nostris diuersis sunt statuta temporibus, manere inuiolata atque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias precipimus. Nichil igitur a priuilegiis inmutetur, omnibus, qui ecclesiis deseruiunt, tuicio deferatur, quia temporibus nostris addi pocius reuerenciae cupimus, quam ex his, que olim prestita sunt, inmutari.

Idem [leg. 30.]: §. i. Non tamnouum aliquid presenti sanctione precipimus, quam illa, que olim uidentur indulta, firmamus. Priuilegia igitur, que olim reuerentia religionis obtinuit, mutilare sub penae etiam interminatione prohibemus ita, ut hii quoque, qui ecclesiae obtemperant, ipsius beneficiis perfruantur.

Idem [leg. 34.]: §. 2. Si ecclesiae uenerabilis priuilegia cuiusquam s fuerint uel temeritate uiolata, uel dissimulationeneglecta, conmissum duodecim librarum auri (sicutetiam prius constitutum est) condempnatione plectatur. Ipsaque priuilegia nichilominus plenissimum per omniaobtineant uigorem.

Item Pelagius Armentario, Magistro militum, inter cetera :

Caput 21

Non liceat Pontifici a iure ecclesiae discedere, quod documentorum auctoritate firmatur.

Posteaquam ecclesiae iura documentorum quoque intercedentium fuerint auctoritate firmata, nullatenus ab his discedendi liberam Pontifex, uel si uult, permittatur habere licentiam.

Si ergo priuilegia monasteriorum uel quarumlibet ecclesiarum auctoritate Leonis, Gregorii Gelasii et nonnullorum aliorum Pontificum sanctae Romanae ecclesiae inuiolata seruantur; si ea, que contra leges fiunt, pro infectis habendasunt; si Pontifex non habet liberam licentiam discedendi adocumentis, quibus iura ecclesiae firmantur: patet, quod posteriora priuilegia antiquioribus derogare non possunt, nec eorum auctoritate eis aliqua obicietur exceptio, cum etiam, si contra illa specialiter fierent, pro infectis essent habenda.

§. i His ita respondetur: Sancta Romana ecclesia sua auctoritate congregata ualet disiungere, et disiuncta congregare; rationis tamen equitate considerata. Unde uel pietatis, uel necessitatis intuitu semel a se concessa ualet uel in totum uel in partem conmutare. Pro necessitate namque corrigendorum uiciorum priuilegia multarum ecclesiarum uel in-minuuntur, uel penitus inmutantur, siue personaliter siue generaliter.

§. 2. Personaliter iuxta illud : „ Priuilegium omni nomeretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.

Caput 22

Quod habet amittat qui quod non accepit usurpat.

Item Siluerius Papa Vigilio Episcopo, [ep. II.] Sic decet fidem sanctorum Patrum in ecclesia seruari catholica, ut quod habuit amittat qui inprobabili temeritate quod non accepit assumpserit.

Caput 23

Priuilegium amittit qui sua potestate non legitime utitur.

Item Simplicius [epist. II.] I oh an ni, Episcopo Rauennati, post pauca, quibus eum ab illicita ordinatione prohibuit. Denunciamus autem, quod si posthec aliquidtale presumpseris, et aliquem seu episcopum, uel presbiterum, seu diaconem inuitum facere forte credideris, ordinationes tibi Rauennatis uel Emiliensis ecclesiae nouerisauferendas.

Caput 24

Ius ordinandi amittunt qui inmeritum consecrant.

Item Leo Papa [epist. LXXXV. al. LXXXVII. ad Episcopos Africanos]. Si qui episcopi talem consecrauerint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum proprii honoris euaserint, ordinationis ius ulterius non habebunt, nec umquam ei sacramento intererunt, quod, neglecto diuino iudicio, inmerito prestiterunt.

Dictum

Generaliter, ueluti dum duitati episcopalis dignitas perpetuo subtrahitur, que suos episcopos interimere consueuit.

Unde Gelasius Papa scribit:

Caput 25

Episcopalis dignitas duitati subtrahitur, que suos presules interimit .

Ita nos Silianorum cedes geminata pontificum horrendi criminis atrocitate confudit, ut diu constitutio nostrae deliberationis hesitaret, dum et ingerere quemquam parricidalibus exemplis detestaremur antistitem, et ecclesiam utcumque destitutam non usque adeoiudicaremus relinquendam. Quapropter iam uelut usumconsuetudinemque sacrilegam declinantes, eatenus duximus religioni consulendum, ut parrochiae uice ab extrinsecus positis sacerdotibus gubernetur, que ibidemconmanentes ferro didicit necare pastores, inauditoquefacinore (quod etiam in illis prouinciis nusquam prorsus legitur accidisse, que bellorum continuis diuersisqueincursionibus affliguntur) ut aliqua reperta sit ciuitas, que presules ministrantes sibi fidei Christianae sine persecutore prosternat. Curandum est igitur, t 2ior funesta pernicies cessatione propriorum sanetur antistitum, atque ita saltim furoris tanti materia subtrahatur, si in quam hec possit acerbitas perpetrari consistenspersona ibidem defuerit, eoque modo uel illa duitas, dumin quos deseuiat non habebit, ab huiusmodi temeritate desistat, uel aliis imitandi contagia dira nonprebeat. Egeat ergo episcopalibus subsidiis sibimet aliundepensatis£, que sacram in suo gremio collocatam fusocrudeliter maculat sanguine dignitatem, que in utroque hac est ultione plectenda, siue instinctu domesticoseu furiis incitata hoc conmittit externis. Prebeat ergouestra dilectio in hoc statu positae ministerium uisitationisecclesiae, et aut conueniendo pariter, aut uicissim, proutqualitas rerum causaque proposcerit, diuina misteriarepresentet ingratis, ne, cum deuitamus zizania, dominica uideamur preterire frumenta.

Dictum

Hostiliatis quoque uel paupertatis necessitate episcopales sedes uel mutantur, uel duae in wmm rediguntur, sicut sup. in tit. de mutationibus episcoporum B . Gregorius fecisse legitur. Non ergo priuilegia ecclesiarumsic inuiolata permanere censentur, ut quibusdam de causis inter-uenientibus apostolica auctoritate eis derogari non possit; alioquinmultitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur, cum innumeraeecclesiae in diocesibus aliarum frequenter conditae inueniantur.Seruentur ergo priuilegia ecclesiarum cunctis inconcussa temporibus, ne uidelicet preter eius auctoritatem, a quo data sunt, contra ea liceat ire alicui. §. i. Sed obicitur illud Simaci Papae:, , Possessiones, quas unusquisque ecclesiae suo reliquit arbitrio, etc. que sup. in tit. de alienatione rerum ecclesiasticarum leguntur asscripta. Unde datur intelligi, quod ea, que deiure uniuscuiusque ecclesiae uel necessitatis, sicut peregrinis, uel pietatis intuitu, sicut religiosis domibus conferuntur, non perpetuo, sed temporaliter ab eis , quibus conferuntur, sunt possidenda. Quamquam illud Simaci ad necessitatis intuitum, non adpietatis prospectum possit referri, uidelicet, ut ea, que peregrinisuel captiuis necessitas largiri suasit, non ea, que religiosis domibus ob quietem religiosae conuersationis concessa sunt prohibeantur perpetuo possideri. Vel pocius de utrisque intelligendumest, uidelicet, ut sicut necessitatem patientes cessante necessitatebeneficiis renunciare coguntur, que eis miserationis indulsit intuitus, sic religiose uiuentes, cum a religione cessauerint, priuile - giis exuuntur °, q religiosa conuer satio meruit. Priuilegiaergo, que religiosis domibus conceduntur P, uel in eo casuaccipienda sunt, in quo ita eis consulitur, quod nulli aliquid derogatur, uidelicet ut ex noualibus, quorum decimationes nulli assignatae fuerant, priuilegiorum auctoritate decimas aliquibuspersoluere non cogantur, uel si propter instantem temporis necessitatem eis consuli non poterit , nisi aliis derogetur, ita priuilegiorum auctoritas uideturi esse seruanda, ut eorum subuenia-tur inopiae, non ut suarum diuitiarum augmento, et possessionumnon modica extensione porrecta, baptismales seu parrochianae ecclesiae penitus destruantur.

PrevBack to TopNext