Quaestio 3
QUESTIO 3
Caput 1
Non est bigamus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.
Caput 2
Non debet fieri episcopus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.
Acutius uero intelligant, qui nec eum ordinandum censuerunt, qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram. In baptismate enim crimina abolentur, non federatio coniugii dissoluitur. Sicut illa, que catecuminauitiata est, inter Dei uirgines consecrari non potest, sic et qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, non nisi bigamus reputandus est. Amisit enim quiddam non ad uitae meritum, sed ad signaculi sacramentum.
Dictum
Item Innocentius Rufo et Eusebio episcopis Macedoniae multis argumentis probat, talem bigamum reputari. Quia ergo iste, cuius causa in presenti agitur, cmte baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, bigamus iudicatur , et, licet uitae merito et industria scientiae polleat, tamen in episcopum ordinari non potest.