Quaestio 2
QUESTIO 2
Caput 1
Non potest aliquis baptismum alteram ducere uiuente ea, que ante baptismum sibi fuerit uirgo copulata.
Caput 2
Licet fideli uxorem aliam ducere, quarn Christianae fidei odio infidelis dimittit.
Si infidelis discedit odio Christianae fidei, discedat. Non est enim frater aut soror subiectus seruituti in huius-modi.“ Non est enim peccatum dimisso propter Deum, sialii se copulauerit. Contumelia quippe creatoris soluit iusmatrimonii circa eum, qui relinquitur. Infidelis autem discedens et in Deum peccat, et in matrimonium, nec est ei fides seruanda coniugii, qui propterea discessit, ne audiret Christum esse Deum Christianorum coniugiorum.
Dictum
Hic distinguendum est , aliud esse dimittere nolentem cohabitare, atque aliud discedentem non sequi. Volentem enim cohabitare licet quidem dimittere, sed non ea uiuente aliam superducere; discedentem uero sequi non oportet, et ea uiuente aliam ducere licet. Verum hoc non nisi de his intelligendum est , qui in infidelitate sibi copulati sunt . Ceterum si ad fidemuterque conuersus est, uel si uterque fidelis matrimonio coniunctus est, et procedente tempore alter eorum a fide discesserit , et odio fidei coniugem dereliquerit, derelictus discedentem non comitabitur; non tamen illa uiuente alteram ducere poterit, quiaratum coniugium fuerat inter eos, quod nullo modo solui potest.