Text List

Quaestio 1

QUESTIO 1

Dictum

Quod autem coniugium sit inter eos, probatur hoc modo. Coniugium siue matrimonium est uiri et mulieris coniunctio, indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Item consensus utriusque matrimonium facit. Quia ergo isti coniuncti sunt, ut indiuiduam uitae consuetudinem conseruarent, quia uterque consensitin alterum , coniuges sunt appellandi.

§. i. His ita respondetur:Consensus est duorum uel plurium sensus in idem. Qui autemerrat non sentit, non ergo consentit, id est simul cum aliissentit . Hec autem errauit; non ergo consensit: non itaqueconiux est appellanda, quia non fuit ibi consensus utriusque, sinequo nullum matrimonium esse potest. Sicut enim qui ordinatur abeo, quem putat esse episcopum, et adhuc est laicus, errat, nec uo-catur ordinatus, immo adhuc ab episcopo est ordinandus: sic istaerrans nulli est copulata coniugio, immo adhuc est copulanda.

§. 2. Ad hec, non omnis error consensum euacuat; qui enimaccipit in uxorem , quam putat uirginem, uel qui accipit meretricem, quam putat esse castam, uterque errat , quia ille corruptam existimat esse uirginem, et iste meretricem reputat castam . Numquid ergo dicendi sunt non consensisse in eas f autdabitur utrique facultas dimittendi utramque, et ducendi aliam ?Verum est, quod non omnis error consensum excludit; sed erroralius est personae, alius fortunae, alius condicionis, aliusqualitatis. Error personae est, quando hic putatur esse Vir-gilius, et ipse est Plato. Error fortunae, quando putatur essediues qui pauper est, uel e conuerso. Error condicionis, quandoputatur esse liber qui seruus est. Error qualitatis, quandoputatur esse bonus qui malus est. Error fortunae et qualitatisconiugii consensum non excludit. Error uero personae et condicionis coniugii consensum non admittit. Si quis enim pacisceretur, se uenditurum agrum Marcello., et postea ueniret Paulusdicens se esse Marcellum, et emeret agrum ab illo, numquid cumPaulo conuenit iste de precio, aut dicendus est agrum sibi uendi-disse? Item si quis promitteret, se uenditurum michi aurum, etpro auro offerret michi auricalcum , et ita me deciperet, numquid dicerer consensisse in auricalcum ? Numquam uolui emereauricalcum, nec ergo aliquando in illud consensi, quia consensusnon nisi uoluntatis est. Sicut ergo hic error materiae excluditconsensum, sic et in coniugio error personae. Non enim consensit in hunc, sed in eum, quem hunc putabat esse.

§. 3. Sed obicitur : Iacob non consenserat in Liam, sed in Rachel:septem quidem annis pro Rachel seruierat. Cum ergo eo ignorante Lia esset sibi subposita, non fuit coniugium inter eos, si error personae consensum excludit, quia , ut dictum est, non ineam consenserat, sed in Rachel. His ita respondetur: Consensusest alius precedens, alius subsequens. Precedit consensus, quando ante carnalem copulam in indiuiduam uitae consuetudinem uter que consentit; subsequitur, quando post concubinalemsiue fornicarium coitum consentiunt in idem. Iacob ergo et Liamnon fecit coniuges precedens consensus, sed subsequens; nectamen ex primo concubitu fornicarii iudicantur, cum ille maritaliaffectu eam cognouerit, et illa uxorio affectu sibi debitum persol-uerit, putans lege primogenitarum et paternis irtperiis se sibi iurecopulatam.

§. 4. Quod autem error personae nonnullos excuset, illa auctoritate probatur, qua soror uxoris utroque inscio, sororeuidelicet et marito, in lectulums eius iisse\ et a uiro suaesororis cognita perhibetur, que cum sine spe coniugii perpetuomanere censeatur, ille tamen, qui cognouit eam per ignorantiam, excusatur. Aliter etiam hoc probatur. Diabolus nonnumquamse in angelum lucis transformat, nec est periculosus error, si tunccreditur esse bonus, cum se bonum simulat. Si ergo tunc abaliquo simplici quereret, an suae beatitudinis uellet esse particeps, et ille responderet, se in eius consortium uelle transire, numquid dicendus esset ' consensisse in consortium diabolicae dam-pnationis, an non pocius in participationem eternae claritatis?Item, si quis hereticorum, nomine Augustini, uel Ambrosii, uelIeronimi, alicui catholicorum se ipsum offerret, atque eum adsuae fidei imitationem prouocaret, si ille preberet assensum, incuius fidei sentenciam diceretur consensisse ? non in hereticorumsectam, sed in$ integritatem catholicae fidei, quam ille hereticusse mentiebatur habere. Quia ergo hec persona decepta errore nonin hunc, sed in eum, quem iste se mentiebatur esse, consensit , patet, quod eius coniux non fuerit.

§. 5. Error fortunae et qualitatis non excludit consensum, ueluti si quis consentiret in prelaturam alicuius ecclesiae, quam putaret esse diuitem, et illaesset minus copiosa, quamuis hic deciperetur errore fortunae, nontamen posset renunciare prelaturae acceptae. Similiter, quenubit pauperi, putans illum esse diuitem, non potest renunciarepriori condicioni, quamuis errauerit. Error qualitatis similiter non excludit consensum; utpote si quis emerit agrum uel uineam, quam putaret esse uberrimam, quamuis iste erraret qualitate rerum, rem minus fertilem emendo, non potest tamen uenditionem rescindere. Similiter, qui ducit meretricem in uxorem uel corruptam, quam putat esse castam uel uirginem, non potesteam dimittere, et aliam ducere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1

Dictum