Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Secunda questio de condicione proposita est, an liceat mulieri dimittere eum, quem putabat liberum, si postea inuenerit illum seruum Quod uero mulieri non liceat a seruo discedere, multis rationibus uidetur posse probari. In Christoenim Iesu nec Iudeus, nec Grecus, nec seruus, neque liber:ergo nec in coniugio Christianorum. Eadem enim lege in fide Christi uter que regitur. Indifferenter enim ab Apostolo dicitur omnibus : „Qui uult nubere nubat in Domino .“ Et item: „Mulier nubat cui uult; tantum in Domino .“ Non precipitur, ut ingenua nubat ingenuo, ancilla seruo ; sed quelibet nubat earum cui uult, dummodo in Domino.
Caput 1
Licet seruis matrimonia contrahere.
Item Iulius Papa, c. 4. Omnibus nobis unus pater est in celis, et unusquisque, diues et pauper, liber et seruus, equaliter pro se et pro animabus eorum rationem reddituri t. Quapropter omnes, cuiuscumque condicionis sint, unam legem quantum ad Dominum habere non dubitamus. Si autem omnes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti non potest, sic nec seruus semel coniugio copulatus ulterius dimitti poterit.
Caput 3
Inter patronum et libertam constat esse cnniugium legitimum.
Item Iulius Papa, Si quis ancillam suam libertate donauerit, et in matrimonio sibi sociauerit, dubitabatur apud quosdam, utrum huiusmodi nuptiae legitimae esse uideantur, annon. Nos itaque, uetustam ambiguitatem decidentes, taliaconubia legitima esse censemus. Si enim ex affectu fiuntomnes nuptiae, nichil inpium et legibus contrarium intali copulatione fieri potest, quare predictas nuptias inhibendas existimauerimus?
Dictum
His ita respondetur: Non negatur, ingenuam posse nubere seruo, sed dicitur, quod si nescitur esseseruilis condicionis, libere potest dimitti, cum seruitus eius fueritdeprehensa. Illud autem Apostoli et Iulii Papae intelligendumest de his, quorum condicio utrique nota est. Huius autem condicio mulieri incognita erat; non ergo premissis auctoritatibuscogitur manere cum eo , sed liberum illi esse ostenditur uel manere, uel discedere.
Caput 4
De eo, qui ancillam ducit in uxorem, quam putat liberam esse.
Si quis ingenuus homo ancillam uxorem alterius acceperit, et existimat, quod ingenua sit, si ipsa femina fuerit postea in seruitute detecta, si eam a seruituteredimere potest, faciat; si non potest, si uoluerit, aliam accipiat. Si autem ancillam eam scierat etcollaudauerat, post ut legitimam habeat. Similiteret mulier ingenua de seruo alterius facere debet.
Caput 6
Seruitutis occasione dimitti non ualet que post con - trouersiam status se in libertatem asseuerauerit.
Item Gregorius [lib. VI. epist. i. ad Fortunatum Episcopum]. Cuius rei causa cum matre sua huc conpulsa anno preterito presentium uenerit latrix, fraternitas tua cautius nouit, quia scilicet maritus suus clericus uester ob hoc, quod de seruili fuerat condicione pulsata, a suo nosciturremouisse consortio, uosque hic positos asserunt promisisse, ut, si probare se liberam adiuuante Domino ualuisset, suo eam uos coniugio reformaretis. Fraternitas igitur uestracognoscat, quod reuelante Deo libertatis auctore, approbatasit libera, nullaque in ea macula est seruilis inuenta. His ergo cognitis, sine mora aliqua suo eam uolumus maritorestitui, nec ulterius idem uir eius argumenta sibi occasionisexquirat, quibus eam possit abicere. Nam si a uobis (quodnon credimus) minime fuerit adinpletum, eamque recipereforte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta uin-dicta corrigere.
Dictum
Cum dicitur : „sciens illum seruum, datur intelligi, quod si nescierit , illum seruum esse, non cogitur cum eo manere. Quia hec ergo et personae et condicionis dolum passae st, non cogitur adherere ei, cuius fraude decepta est; si uero liberum acceperit, et ille, ut causam prestet dissidii, se alicuius seruum fecerit, wec uxorem dimittere, nec illa ob uinculum coniugii in seruitutem redigi poterit.
Caput 7
Occasione condicionis dolose mutatae uir non discedat ab ea, quam tempore libertatis accepit .
Perlatum est ad sanctam sinodum, quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem occasione diuortii cuiusdam seruum se fecerit, utrum necessario mulierem tenere debeat, et sitenuerit, utrum illa quoque secundum secularem legem seruituti subici debeat, quesitum est. Iudicatum est, uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem mulierem in seruitutem redigi, dum ille non ex consensu coniugis se seruum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat.
Caput 8
Legitima seruorum coniugia sua auctoritate domini non dirimant.
Dictum est nobis, quod quidam legitima seruorum matrimonia potestatiua quadam presumptione dirimant, non adtendentes illud euangelii: „Quod Deus coniunxit homo non separet." Unde nobis uisum est, ut coniugia seruorum non dirimantur, et si diuersos dominos habeant, sed in uno coniugio permanentes dominis seruiant suis. Et hoc in illis obseruandum est, ubi legalis coniunctio fuit, et per uoluntatem dominorum.