Text List

Quaestio 3

QUESTIO 3

Dictum

Quod autem spirituales uel adoptiui filii naturalibus copulari non possint, Nicolaus Papa respondens adconsulta Bulgarorum [cap. 2.] testatur , ita dicens:

Caput 1

Qui de sacro fonte suscipitur filius eius est, a quo suscipitur.

Ita diligere debet homo eum, qui se suscepit desacro fonte, sicut patrem.

Item: §. 1. Est inter fratres etfilios spirituales gratuita et sancta conmunio, que dicendanon est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri quodlibetlegale coniugium, quodoquidem nec inter eos, qui natura, et eos, qui adoptione filii sunt, uenerandae leges matrimonia contrahi permittunt.

Item : §. 2. Si inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio iungit, quantopotius a carnali oportet inter se contubernio cessarequos per celeste sacramentum regeneratio Spiritus sancti uincit? Longe ergo inquit s congruentius filius patrismei uel frater meus appellatur is, quem diuina gratia potius, quam humana uoluntas, ut filius eius uel fratermeus esset, elegit; prudentiusque ab alterna corporis conmixtione secernimus .

Caput 2

Filia spiritualis carnali filio nullo modo nubere potest.

Item Zacharias Episcopus, seruus seruorum Dei, reuerentissimo Theodoro Episcopo ecclesiae Ticinensis Pitacium quod nobis tua ueneranda fraternitas obtulit, per quod nos sciscitari uoluisti, si liceat filio, cuius pater alterius filiam ex sacro baptismate suscepit, susceptam, id est spiritualem eius patris filiam (quoddici crudele est), in matrimonio suscipere, quod apudte enormiter asseruisti contigisse.

§. i. Sed bene tuasancta fraternitas conpertum habet, quod Dominus precepit f Moysie, dicens: „Turpitudinem patris tui, uelmatris, uel sororis non reuelabis; turpitudo enim tua est.Cum ergo a propria consanguinitate iubemur abstinere, multo magis a spirituali patris nostri filia omniexcusatione aut argumento seposito sub nimia districtionenos cauere conuenit, ne in iram diuinae examinationisincidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxeritfrena luxuriae. Unde etiam omnes cauendi sunta tali sceleris conmixtione, ne in perpetuum pereant;sed hunc, qui huius perniciosae temeritatis, animae suaesalutem despiciens, inpio se miscuit matrimonio, peromnia tua fraternitas studeat separare, et penitenciae dignaesubmittere, quatinus ab eterna erutam dampnatione animam eius lucreris.

Caput 3

Filio suo , quam de sacro fonte sus ceperit , nullus tradere audeat.

Item Zacharias et Deusdedit Non oportet filiam, quam de sacro fonte susceperit, aliquando filio suo in matrimonium tradere, quia indiuina sentencia germani esse inueniuntur. Si quis talifacinore conmixtus minime restrinxerit frena luxuriae, abecclesia catholica abhominabitur. Sed si conuersus fuerit, post separationem septem annis penitenciam gerat. Consciis simul cum auctore sit ista condicio, id est simul cumcooperatoribus et consentientibus peniteat.

Dictum

Filii uero, siue ante conpaternitatem siue post nati fuerint, licite coniungi possunt.

Unde Urbanus i/. scribit Vitali Presbitero Brisciensi, dicens :

Caput 4

„ Super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc uidetur kobis ex sentencia respondendum , ut et baptismus sit, siinstante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizauerit, et quod spiritualium parentum filii uel filiae, ante uelpost conpaternitatem genitae , possunt legitime coniungi, preterillam personam, qua conpatres sunt effecti .“

Pascalis uero secundus, post conpaternitatem genitos copulari prohibet, scribens Regino Episcopo 92 a;

Caput 5

Qui ex conpatre uel conmatre post susceptos filios de fonte nati fuerint, coniungi non possunt.

Post susceptum uero de fonte filium uel filiam spiritualem, qui ex conpatre uel conmatre nati fuerint, matrimonio coniungi non possunt, quia leges seculi non emancipatos adoptiuis prohibent copulari.

Caput 6

Idem ex lib. XXIII. Digestorum, tit. de ritu nuptiarum, perpenditur, in quo ita legitur: Per adoptionem quesita fraternitas eo usque inpedit nuptias, donec manet adoptio, ideoque eam, quam pater meus adoptauit et emancipauit, potero uxorem ducere.Eque et si me emancipato illam in potestate retinuerit, poterimus iungi matrimonio. Itaque uolenti generum adoptare, suadetur, ut filiam emancipet. Similiter suadeturei, qui uelit nurum adoptare, ut emancipet filium.]

Dictum

Si quis uero aliquo fortuito casu filiam suae conmatris uxorem acceperit, non cogitur eam dimittere. Unde in Triburiensi Concilio legitur [c. 48.]:

Caput 7

Non cogitur quis dimittere filiam suae conmatris, quam duxit in coniugium.

Illud etiam nec canonica institutione diffinimus, nec interdictione aliqua refutamus, sed propter eos, qui diuersede eo sentiunt, hoc loco aliquid conmemoramus. Si quissuae spiritualis conmatris filiam fortuitu et ita contingente rerum casu in coniugium duxerit, consilio maturiori seruato habeat, atque honeste legitimo coniugio operam det.

PrevBack to TopNext