Text List

Quaestio 4

QUESTIO 4

Dictum

Relictam uero conpatris uxoris suae nullus inconiugem ducere potest.

Caput 1

Duas conmatres alicui habere non licet.

Unde Nicolaus Papa scribit Constantiensi Episcopo S alomoni: Sciscitatur a nobis sanctitas uestra, si aliquis homo duas commatres habere ualeat unam post alteram. In quo meminisse debet scriptum esse: „Erunt duo in carne una. “Itaque cum constet, quia uir et mulier una caro perconubium efficiuntur, restat nimirum uirum conpatrem constitui illi mulieri, cuius matrimonio assumpta uxor conmater esse uidebitur, et idcirco liquet, uirum illi feminaenon posse iungi in copula, que conmater eius erat, cumqua idem fuerat una caro effectus.

Caput 2

Octo annis peniteat qui duabus commatribus commiscetur .

Item ex Concilio Cale edo nensiw. Si pater et filius, aut duo fratres cum una muliere, aut si cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum duabus conmatribus aliquis concubuerit, secundum antiquam et humaniorem diffinitionem octo annis peniteat.

Caput 4

Nullus duabus conmatribus misceatur .

Item Innocentius Exsuperio Tolosano Episcopo . Si quis unus ex coniugio filium aut filiam alterius de sacro fonte susceperit, aut ad crisma tenuerit, uel Christianitatis misterium dederit, ambo, et uxor et uir, conpatres existunt parentibus infantis, quia uir et muliercaro una effecti sunt.

Dictum

Econtrario inuenitur in Concilio Triburiensi , c. 47.:

Caput 4

Uxorem conpatris ducere potest, cuius ipsa conmater non fuerat .

Qui spiritualem conpatrem habet, cuius filium delauacro sacri fontis accepit, et eius uxor conmater nonest, liceat ei defuncto conpatre suo eius uiduam ducere inuxorem, si nullam habet consanguinitatis propinquitatem.Quid enim? Numquid non possunt coniungi quos nullapropinquitas carnalis, uel nulla generatio secernitspiritualis ?

Caput 5

De eodem.

Item ex epistola Pascalis Papae II. ad Reginum Episcopum . "Post uxoris obitum cum conmatre uxoris uiri superstitis coniugio copulari, nulla uidetur ratio uel auctoritas prohibere. Neque enim cognationi carnis cognatio spiritus conparatur, neque per carnis unionem ad unionem spirituspertransitur".

Dictum

Notandum uero est, quod aliud estconmatrem alicuius cognoscere, atque aliud derelictam ab aliquoconmatrem alicuius fieri. Auctoritas illa Nykolai Papae et Calcedonensis sinodi illum prohibet conmatris suae uxoris matrimonio copulari, qui uxori suae debitum reddidit, postquamillius conmater extitit. Illa uero auctoritas Triburiensis conciliiillos permittit matrimonio copulari, cuius uxor post, quam auiro suo derelinquitur, illius conmater efficitur, nec post conpa-ternitatem a uiro suo cognoscitur. Queritur autem, an uxor cummarito in baptismate simul debeant suscipere puerum

De his ita scribit Urbanus II. Vitali, Presbytero Brixiensi .

Caput 6

Uxor simul cum uiro filium alicuius in baptismate non suscipiat.

Quod autem uxor cum marito in baptismate non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum. Sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conseruetur inmunis, dignum esse decreuimus, ut utrique insimul ad hoc aspirare minime presumant.Quia uero piaculare flagicium conmisit qui duabus conmatribus uel duabus sororibus nupsit, magna iuxta modumculpae penitencia sibi debet iniungi.

Dictum

Illud uero Triburiensis concilii: „ Qui spiritualem habet conpatrem etc., ante hanc prohibitionem dictum intelligitur, uel uxor conmater accipiatur non ex eodem filio cum uiro, sed ex alio.

PrevBack to TopNext