Quaestio 5
QUESTIO 5
Caput 1
Clandestina coniugia fieri non debent.
Aliter legitimum non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere uidentur, et a quibus custoditur uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibusa sacerdote benedicatur, et a paranimphis, ut consue»tudo docet, custodita et sociata, a proximis congruo tempore petita legibus dotetur, ac solempniter accipiatur, et biduo uel triduo orationibus uacent, et castitatemcustodiant.
Caput 3
Nuptiae publice celebrari debent.
Item Nykolaus ad consulta Bulgarorum , [c. 3.] Nostrates, tam mares quam feminae, non ligaturam auream, uel argenteam, aut ex quolibet metallo conpositam, quando nuptialia federa contrahunt, in capitibus deferunt:sed post sponsalia, que futurarum sunt nuptiarum promissio federa quoque consensu eorum, qui hec contrahunt, et eorum, in quorum potestate sunt, celebrantur; et post, quam arrhis sibi sponsam sponsus per digitum fideiannulo insignitam desponderit, dotemque utrique placitam sponsus ei cum scripto pactum hoc continente coraminui tatis ab utra que parte tradiderit (aut mox aut aptotempore, ne uidelicet ante tempus lege diffinitum tale quidfacere presumant), ambo ad nuptialia federa perducuntur, et primum in ecclesia Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo per sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum benedictionem et uelamen celeste suscipiunt.
Caput 4
In contrahendo coniugio ista sunt obseruanda.
Item Leo Papa. Qualis debeat esse uxor, que habenda est secundum legem. Virgo casta, et desponsata in uirginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et aparanimphis accipienda, et ita secundum legem et euangelium publicis nuptiis in coniugium liquide sumenda, et omnibus diebus uitae suae (nisi ex consensu, et causauacandi Deo) numquam propter hominem separanda, et, si fornicata fuerit, dimittenda, sed illa uiuente alteranon ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt, et penitencia illius per scripturam recipienda.
Dictum
His omnibus auctoritatibus occultae nuptiae prohibentur , atque ideo , cum contra auctoritatem fiunt nuptiae , pro infectis haberi debent.
Caput 7
Quare feminae uelantur , dum maritantur.
§. 1. Item, quod nubentes post benedictionem uitta inuicem, uno uinculo copulantur, uidelicet fit ideo, neconpagem coniugalis unitatis disrumpant.
Caput 8
Nuptiae dicuntur ab obnubendo , eo quod caput suum obnubere soleant .
Ambrosius in libro de Patriarchis. Nec illud otiosum, quod cum Rebecca ueniret, uidit Ysaac deambulantem, et cum interrogasset uis esset, cognito, quod ipse, esset, cui duceretur uxor, escendit, et caput suum obnubere cepit, docens uerecundiam nuptiis preire debere. Inde enim et nuptiae dictae, quod pudoris gratia se puellae obnuberent.
Dictum
Sed obicitur premissis: Multa sunt , que prohibentur , que, si fiant , ex postfacto conualescunt. Prohibentur uouentes matrimonia contrahere, que tamen si contraxerint, inuiolata permanere oportet. Sic et clandestina coniugia contra leges quidem fiunt, tamen contracta dissolui non possunt, quia ex legitimo uoto subsequente corroborantur. Unde et Euaristus, cum dixisset : aliter coniugia presumptamon sunt, sed adulteria;“ addidit: „nisi uoluntas propria suffragauerit, etuota succurrerint legitima.
Dictum
His ita respondetur: Coniugia, que clam contrahuntur, non negantur esse coniugia , nec iubentur dissolui, si utriusque confessione probari poterunt: uerumtamen prohibentur, quia mutata alterius eorum uoluntate, alterius confessionefides iudici fieri non potest. Unde publice, cum alterius uotain alteram partem se transtulerint, pro priori coniugio, quodiudici incertum est, sentencia ferri non poterit. Incerta enim (ut Syxtus Papa scribit episcopis per Hispaniam constitutis) nemo pontificum iudicare presumat, et quamuis uera sint, non tamencredenda sunt nisi que certis indiciis conprobantur, nisi quemanifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur. Hinc etiam Victor Papa scribit Theophilo episcopo: , , Incerta, karrissime , nullatenus iudicemus, quousque ueniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamuis enim uera sint, non tamen credenda sunt nisi que manifestisindiciis conprobantur, nisi que manifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur
Caput 10
Ante iustam probationem nullus iudicandus aut dampnandus est.
Item Euaristus Papa, [epist. II.] omnibus Episcopis. Nullum ante ueram iustamque probationem iudicare aut dampnare debemus, teste Apostolo, qui ait: „Tu quises, qui iudicas alienum seruum? Suo domino stat aut cadit ?“ Mala itaque audita nullum moueant, nec passim dictaabsque certa probatione quisquam umquam credat; sed anteaudita diligenter inquirat, nec precipitando quicquamaliquis agat.
Caput 11
Non sunt aliqua iudicanda prius, quam certis demonstrentur indiciis.
Item Eleutherius Papa, [epistola ad Galliae prouincias]. Iudicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi et respondendi obiciendique prebita patiencia ab eo, ut ibi ambarum actio partium illuminata sit pleniter, neclitigantibus prius uelit iudex sua sententia obuiare, nisiquando iam peractis omnibus nichil habeant in questione, quod proponant, et tamdiu actio uentiletur, quousquead ueritatem rei perueniant. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat, quod annecti conueniat.
Dictum
Ex premissis manifestissime colligitur quod pro incertis a certis recedendum non est, nec in re dubia certa danda est sentencia. Cum autem fides dubiae rei nisi testium approbatione uel legitima confessione iudici fieri non ualeat, testes autem auctoritate Calixti Papae de aliis causis uel negociis testimonium dicere non ualeant, nisi de his, que sub eorumpr es entia facta noscuntur: apparet clandestina coniugia ideo esse prohibita, quia, cum alter eorum coniugalem affectum se ad alterum habuisse negare uoluerit, legitimis probationibus conuinci non poterit, quibus deficientibus, iudicis sentencia rite absolutus, reatum adulterii uter que incurrit , dum utroque eorum uiuentealiis se copulauerint.