Quaestio 8
Questio 8
Caput 1
Non debet aliquis a continentiae uoto recedere, etiamsi infidelis Christianam se fieri polliceatur.
Non solum mechandum non est, (quod faciunt quidam, sed omnis, qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, etsi propterea duxerit, ut Christianam faciat, ) sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo uouit, nullo modo debet ista conpensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit que nuptias eiusappetit, futuram se esse Christianam. Quod enim cuiquamante, quam uouisset, licebat, cum id se numquam facturu muouerit, non licebit: si tamen id uouerit, quod uouendum sit, sicuti est perpetua uirginitas, uel post experta conubia solutis a uinculo coniugali uidualis castitas, seuex consensu uouentibus et carnalia debita sibi inuicem relaxantibus fidelibus castisque coniugibus (quod alterumsine altera, uel alteram sine altero uouere fas non est)iugis continentia. Hec ergo, et si qua alia sunt, que rectissime uouentur, cum homines uouerint, nulla condicione rumpenda sunt, que sine ulla condicione uouerunt.