Text List

Quaestio 7

QUESTIO 7

Dictum

Nunc autem queritur, si ille, qui dimiserit uxorem suam causa fornicationis, illa uiuente aliam ducere poterit ? Quod autem hoc fieri non possit, testatur Augustinus in libro de bono coniugali [c. 7.] dicens :

Caput 1

Vinculum coniugii fornicatione dissolui non potest.

"Interueniente diuortio non aboletur confederatio nuptialis, ita ut sibi coniuges sint etiam separati, cum illis autem adulterium conmittitur, quibus etiam fuerint postsuum repudium copulati."

Caput 2

Nulla ratione dissoluitur coniugium, quod semel initum probatur.

Idem de adulterinis coniugiis, lib. II. [c. 4. et 5.] "Licite dimittitur uxor ob causam fornicationis, sed manet uinculum prioris. Propter quod fit reus adulterii quicumque duxerit dimissam bb causam fornicationis.Sicut autem, manente in se sacramento regenerationis, excommunicatur quisquis reus criminis est, ita que separatur a uiro numquam carebit sacramento coniugii, etiamsi non s reconcilietur uiro. Carebit autem, simortuus fuerit uir eius. Reus uero excommunicationisideo numquam carebit regenerationis sacramento, etiamnon reconciliatus, quia numquam moritur Deus."

Caput 3

Siue uir ab uxore, siue uxor a uiro causa fornicationis discesserit , alteri adherere prohibetur.

Idem super epistolam Pauli ad Chorinthios. "Apostolus dicit: "His, qui sunt in coniugio, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uironon discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari uirosuo.“ Potest enim fieri, ut discedat ea causa, quam Dominus permisit. At, si feminae licet uirum dimitterepropter causam fornicationis , quid respondebimus dehoc, quod dicit s posterius: „Et uir uxorem nondimittat?“ quare non addit: „ excepta causa fornicationis, quod Dominus permittit? nisi quod similem formam uult intelligi, ut, si dimiserit, (quod causa fornicationis permittitur), maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori?"

Et post pauca : §. i. "Dominus autem permisit causa fornicationisuxorem dimitti. Sed quia permisit, non iussit."

Caput 4

Idem de sermone Domini in monte, [lib. I. c. 25.] "Fieri potest, ut uir dimittat uxorem causa fornicationis, quam Dominus exceptam esse uoluit. Iam uero si nec illinubere conceditur uiro uiuo, a quo recessit, neque huicalteram ducere uiua uxore, quam dimisit, multo minus fasest illicita cum quibuslibet stupra conmittere."

Caput 5

Ab uxore dimissus, uel dimissa a uiro, ad penitenciam redigantur, nisi aut continenter uiuere, aut sibi reconciliari uoluerint.

Item ex Concilio Mileuitano, [c. 17.] "Placuit, ut secundum euangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito alteri coniungatur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad penitenciam redigantur."

Caput 6

Mechatur qui a uiro dimissam ducere presumit.

Item Augustinus [ 1 . I.] de sermone Domini in monte, [c. 25.] "Dominus ad illud confirmandum, ut non facile dimittatur uxor, solam causam fornicationis excepit, ceteras uero uniuersas molestias, si que extiterint, iubet pro fide coniugali, et pro castitate fortiter sustineri. Et mechum dicit etiam uirum, qui eam duxerit, que soluta est a uiro."

Caput 7

Adultera probatur que uiuente marito alteri nubit.

Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum. "Omnes causationes Apostolus amputans apertissime diffiniuit, uiuente uiro esse adulteram mulierem, si alterinupserit. Nolo michi proferas raptoris uiolentiam, matrisprestationem, patris auctoritatem, propinquorum cater-uam, seruorum insidias, parentum dampna rei familiaris.Quamdiu uiuit uir, licet adulter sit, licet sodomita, licetflagiciis omnibus coopertus, et ab uxore propter hec sceleraderelictus, maritus est reputatus , cui alterum uirum accipere non licet. Non hoc Apostolus propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente Christi uerbasectatus& est, qui ait in euangelio: „Qui dimittituxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam me-chari, et qui dimissam acceperit adulter est.“ Unde etApostoli grauem coniugii sarcinam intelligentes: „Si itaest, “ inquiunt, „non expedit homini uxorem accipere.“ Adquod Dominus, „qui potest, “ inquit, „capere capiat, “statimque sub exemplo trium eunuchorum uirginitatis infertbeatitudinem, que nulla carnis lege retinetur."

Caput 8

Mulieri fideli, que uirum adulterum dimittit , alii nubere non licet.

Item ex Concilio Elibertano, [c. 9.] "Fidelis femina, que adulterum maritum reliquerit fidelem, et alterum ducit, prohibeatur ne ducat. Si autem duxerit, non prius accipiat conmunionem, quam is, quemreli querit, de seculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis dare conpulerit."

Caput 9

Ad penitenciam est cogendus qui multis nuptiis copulatur.

Item ex Concilio Martini Papae, [id est ex cap. Martini Bracarensis, c. 80.] "Si quis fuerit multis nuptiis copulatus, penitenciam agat. Conuersatio autem et fides penitentis tempus conprehendat"

Caput 10

Qui ob fornicationem uxorem dimittit, et aliam ducit, mechari probatur.

Item Augustinus de adulterinis coniugiis, lib. I. [c. 9.] "Quemadmodum non /ecte dici potest: si nescithomo, non peccat, (sunt enim etiam peccata ignorantium, quamuis minora quam scientium), ita non rectedici potest: si causa fornicationis dimiserit uxorem uir, et aliam duxerit, non mechatur. Est enim mechatio etiameorum, qui alias ducunt relictis propter fornicationem prioribus, sed utique minor, quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt."

Dictum

Sunt enim in fornicatione gradus, ut, sicut grauius peccat adulter quam fornicator, sic grauius delinquit qui nec sua dimissa aliam ducit, eo, qui suam dimittens aliam cognoscit; grauius quoque, qui uxorem habens ad coniugem proximi sui accedit, quam qui sine uxore thorum alterius uiolat, uel uxoratus ad solutam accedens. Sed hos omnes incestuositranscendunt, quos uincunt contra naturam delinquentes.

Unde Augustinus de adulterinis coniugiis:

Caput 11

Adulterii malum uincit fornicationem, uincitur autem ab incestu. Peius est enim cum matre , quam cum aliena uxoreconcumbere. Sed omnium horum pessimum est quod contranaturam fit, ut si uir membro mulieris non ad hoc concesso uo-luerit uti. Usus enim naturalis si ultra modum prolabitur, inuxore quidem ueniale est, in meretrice dampnabile.Iste , qui est contra naturam, execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius in uxore. Tantum ualet ordinatio creatoriset ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cummodus exceditur, longe sit tollerabilius, quam in eis, que concessanon sunt, uel unus uel rarus excessus.

Caput 12

Minus est secundum naturam coire, quam contra naturam delinquere.

Item Ambrosius in libro de Patriarchis, [lib. I. de Abraham, c. 6.] "Offerebat sanctus Loth filiarum pudorem. Nam etsi illa quoque flagiciosa inpuritas erat, tamen minus erat secundum naturam coire, quam aduersus naturam delinquere.Preferebat domus suae uerecundiae hospitalem gratiam, etiam apud barbaras gentes inuiolabilem."

Caput 13

Grauiora sunt flagicia, que contra naturam probantur.

Item Augustinus Confessionum lib. III., [c. 8.] "Flagicia, que sunt contra naturam, ubique ac semper repudianda atque punienda sunt; qualia Sodomitarumfuerunt. Que si omnes gentes facerent, eodem criminisreatu diuina lege tenerentur, que non sic fecit homines, utse illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas, que cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius ipse auctor est, libidinis peruersitate polluitur."

Caput 14

Turpior et flagitiosior est usus contra naturam , quam fornicationis uel adulterii.

Idem contra louinianum, lib. 1 . "Usus naturalis et licitus est sicut in coniugio, et illicitus sicut in adulterio. Contra naturam uero semper illicitus, et proculdubio flagitiosior atque turpior, quemS. Anostolus et in feminis, et in masculis areuebat. dampnabiliores uolens intelligi, quam si in usu naturali uel adulterando uel fornicando peccarent."

Caput 15

Omnis inmunda pollutio fornicatio est, licet uaria sint peccata fornicationis.

Item Ysidorus [lib. II. de summo bono, c. 39.] "Non solum de conmissa fornicatione peccatum regnat in homine, sed, si adhuc delectatur, atque animum teneat, proculdubio regnat. Fornicatio carnis adulterium est: fornicatio animi seruitus est idolorum. Est autem et spiritualis fornicatio, de qua Dominus ait: „Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eamiam mechatus est eam in corde suo.“ Omnis inmunda pollutio fornicatio dicitur, quamuis quisque diuersa turpitudinis uoluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandiuaria gignuntur flagicia, quibus regnum Dei clauditur, ut homo a Deo separetur."

"§. 1. Inter cetera septem uicia fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis in-munditiam templum Dei uiolats. Sunt autem quedam , que sicut animalia absque ulla discretione indesinenter libidini seruiunt, quas ego nec mutis pecudibusconparauerim. Pecora enim cum conceperint, ultra aonindulgent maribus copiam sui."

Caput 16

Adulterium secundum in penis obtinet locum.

Item ex epistola [I.] Clementis [ad Iacobum] Quid in omnibus peccatis est adulterio grauius? Secundum namque in penis obtinet locum, quem quidem primum illi Jiabent, qui aberrant a Deo, etiamsisobrie uixerint.

Dictum

His auctoritatibus euidentissime monstratur, quod quicumque causa fornicationis uxorem suam dimiserit, illa uiuentealiam ducere non poterit, et, si duxerit, reus adulterii erit.

§. 1. His ita respondetur. He auctoritates deeis locuntur, quorum continentiam carnalis infirmitas non inpedit, uel de his, qui, prestantes causam discidii, aliorum coniunctione se reddiderunt indignos.

Unde Ambrosius super [1.] epist. Pauli ad Chorinthios: [ad c. 7.]:

Caput 17.

Uxor a uiro non discedat, nisi causa fornicationis; quod si discesserit, aut maneat innupta, aut reconcilietur uiro suo; etuir similiter non dimittat uxorem .“ Ideo non subdit de uiro quodde uxore premisit, quia uiro licet ducere aliam

Caput 18

Licet ducere aliam infirmo , cui sua ob infirmitatem corporis debitum reddere non ualet .

Item Gregorius iunior Bonifatio Episcopo, [epist.IV.] Quod posuisti, si mulier infirmitate correptanon ualuerit uiro debitum reddere, quid eius faciat iugalis: bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae uacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille, qui se non poteritcontinere, nubat magis; non tamen ei subsidii opemsubtrahat, quam infirmitas prepedit, non detestabilis culpa excludit.

Dictum

Sed illud Ambrosii a falsatoribus dicitur insertum. Illud Gregorii sacris canonibus, imo euangelicae et apostolicae doctrinae penitus inuenitur aduersam. Quidam uero, sentenciam Ambrosii seruare cupientes, non de qualibet fornicatione illud arbitrantur intelligi, ut ob quamlibet fornicationem uir licite dimittat uxorem, et uiuente dimissa aliam ducat, sed de incestuosa tantum fornicatione intelligitur, cum uxor uidelicet alicuius, patri et filio, fratri uels auun-culo uiri sui, uel alicui similium se construprandam publice tradiderit. Hec autem, quia uiro suo se illicitam reddidit inperpetuum, dum per copulam consanguinitatis in primum, uel secundum, uel tertium gradum transiuit affinitatis , licite dimittitur , et ea uiuente superducitur alia. Hic si quis contendat, non magis uiro, quam mulieri licitum esse, si uir alicuius eodem modo fornicetur, sciat, uirum ab Ambrosio appellatum non sexu, sed animi uirtute; mulierem quoque nominatam sentiat non sexu corporis, sed 'mollitie' mentis. Sed quia nulla auctoritate permittitur, ut uiuente uxore alia superducatur, intelligitur illud Ambrosii in supradicto fornicationis genere: non tamen, quod uiuente dimissa aliam ducere possit, sed post mortem fornicariae uel fornicarii, ( quorum uterque, ut supra dictum est, a corruptione luxuriae mulier appellatur), ille , qui a fornicatione mundus est, uir siue mulier aliis copulari possunt; adulteri autem, si superuixerint, nullo modo aliis copulari poterunt.

Sic et illud intelligitur, quod in Capitulo cuiusdam Concilii legitur:

Caput 19

Licitum coniugium non negetur illi, cuius uxor cum suo fratre dormiuit .

Quedam cum fratre uiri sui dormiuit: decretum est, ut adulteri numquam coniugio copulentur; illi uero, cuius uxorstuprata est, licita coniugia non negentur.

Sic et illud Maguntiensis Concilii intelligitur :

Caput 20

Disiungantur, et numquam coniugio copulentur, qui quodlibet infra subiectorum admiserit .

Si quis uiduam duxerit uxorem, et postea cum filiastra fornicatus fuerit, seu cum duabus sororibus, aut si qua cum duobus fratribus, seu cum patre etfilio, si quis relictam fratris, si quis neptem, autnouer-cam, aut nurum, aut consobrinam, aut filiam auunculi, auteius relictam, aut priuignam polluerit, eos disiungi, et ulterius numquam coniugio copulari precipimus.

Caput 21

Sororem uxoris polluens neutram habere ualet

Item Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis antea uxor fuerit, neutram ex ipsis habeat: nec ipsi adulteri umquam in coniugio copulentur.

Caput 22

Causa adulterii uxorem relinquens continentiam seruet.

Item illud Gregorii. Hii uero, qui uxores suas in adulterio deprehendunt, non licebit nec eum, nec illam aliam uxorem accipere, uel alium uirum, quamdiu ambo uiuunt. Si autem adulteramortua fuerit, uir eius, si uult, nubat, tantum in Domino;adultera uero numquam, etiamsi mortuus fuerit uir eius. Omnibus tamen diebus uitae suae acerrimae penitendaelamenta persoluat.

Caput 23

Neutram habeat qui sororem uxoris polluit.

Item ex Decreto Zachariae Papae. Concubuisti cum sorore uxoris tuae? si fecisti, neutram habeas, et si illa, que uxor tua fuit, conscia sceleris non fuit, si se continere non uult, nubat in Domino cui uelit. Tu autem et adultera sine spe coniugii permaneatis, et, quamdiu uiuitis, iuxta preceptum sacerdotis penitenciam agite.

Caput 24

Cum nouerca, uel filiastra, uel sorore uxoris dormiens ad coniugium non potest peruenire; uiris earum legitima non negantur coniugia.

Item ex Triburiensi Concilio. Si quis cum nouerca sua dormierit, neuter potest ad coniugium peruenire; sed uir eius potest, si uult, aliam accipere, si se continere non potest. §. i. Similiter quicum filiastra sua, uel cum sorore suae uxoris dormierit, obseruandum est.

Dictum

Quamuis illud, quod in fine Maguntiensis concilii ponitur, a nonnullis non de legitime coniunctis, sed de fornicariisdictum intelligatur, uidelicet ut fornicarii discedant ab inuicem, et sine spe coniugii maneant illud uero Gregorii ad Bonifa-tium Angiitis pro tempore permissum est, quibus B. Gregoriusin quarta et quinta generatione coniugia contrahi permisit ; aliasautem inane esset, cum Augustinus dicat in sermone Dominiin monte: „ Si uxorem quis habeat sterilem, etc.“

Caput 25

Ob infirmitatem uel dampna corporis coniugium solui non licet.

Item NyJcolaus ad Carolum, Maguntiensem Episcopum. Hii, qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus amentia, aut furor, aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem coniugia talium solui non possunt. Similiter est sciendum de his, qui abaduersariis excecantur, aut membris truncantur, aut abarbaris exsecti fuerint.

Caput 26

Furiosus et furiosa matrimonium contrahere non possunt.

Item Fabianus Papa. Neque furiosus, neque furiosa matrimonium contrahere possunt; sed si contractum fuerit, non separentur.

Dictum

Ut ergo ex premissis colligitur, non licet huic dimissa uxore sua aliam ducere. Manet eniminter eos quoddam uinculum coniugale, quod nec ipsa separatione dissoluiiur.

Unde Augustinus ait in libro de bono coniugali , [cap. 7.]:

Caput 27

Sterilem uxorem dimittere, et causa fecunditatis aliam ducere alicui non licet.

Tantum ualet sociale uinculum, ut, cum causa procreandi colligitur, nec ipsa causa procreandi soluatur. Posset enim homo dimittere sterilem uxoremt 252 c ducere, de qua filios haberet, et tamen non licet.

Item [c. 15.]: §. 1. Manet uinculum nuptiarum, etiamj 256 e proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitatenon subsequatur, ita, ut iam scientibus coniugibus non sefilios habituros, separare se tamen uel ipsa causa filiorum, atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulauerint, adulterium conmittunt, ipso autemconiugio manente. Plane uxoris uoluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius conmixtione ac semine, alterius autem iure ac potestate, apud antiquos patresfas erat. Utrum et nunc fas sit, temere non dixerim.

Caput 28.

Idem in eodem. Usque adeo manent inter uiuentes semel inita iura nuptiarum, ut potius inter se sint coniuges etiamseparati, quam cum his, quibus adheserunt.

Et post: §. 1. Manet inter uiuentes quoddam uinculum coniugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre; sicut apostata anima, uelut de coniugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lauachro regenerationis accepit. Redderetur enim Proculdubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem oc, qui recessit, ad cumulum supplicii, non ad meritum premii.

PrevBack to TopNext