Text List

Quaestio 1

QUESTIO 1

Dictum

Quod autem propter inpossibilitatem reddendi debitum mulier a uiro suo separari non possit, auctoritate euangelica et apostolica probatur. Sic enim Christus ait in euangelio :„ Nulli licet dimittere uxorem suam, nisi causa fornicationis, uel qua alter eorum (sicut Augustinus exponit) fornicatus fuerit, uel ad quam alter alterum pertrahere uoluerit. Item Apostolus: „ Mulier, quanto tempore uiuit uir eius, alligata est legi ipsius, non legi reddendi sibi debitum, sed non transferendi se ad alium.Item : „ 71« matrimonio iuncti sunt, precipio non ego, sed Dominus , uxorem a uiro non discedere, nm causa fornicationis. Euangelica itaque et apostolica auctoritate prohibetur mulier a uiro discedere, nis? o& causam illam cunctis notissimam, qua interueniente si discesserit, oportet eam manere innuptam, aut reconciliari uiro suo. Unde datur intelligi, quodinpossibilitas reddendi debitum non facit discidium coniugii.

§. i. His ita respondetur: Coniugium confirmatur offitio, ut supra probatum est; postquam uero offitio confirmatum fuerit, nisi causa fornicationis non licet uiro uxorem dimittere, uel uxoria uiro discedere. Verum ante, quam confirmetur, inpossibilitas offitii soluit mnculum coniugii.

Caput 1

Licet mulieri alteri nubere, quam ob frigiditatem uir cognoscere non potuit .

Unde Gregorius scribit Iohannis, Rauennati Episc. "Quod autem interrogasti de his, qui matrimonio iuncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, uel illa aliumducere possit? De quibus scriptum est: „Vir et mulier, sise coniunxerint, et dixerit postea mulier de uiro, quod nonpossit coire cum ea, si potest probare, quod uerum sit, periustum iudicium, accipiat alium. Si autem ille aliam acceperit, separentur."

Caput 2

Item ex epistola eiusdem.

De his requisisti, qui ob causam frigidae naturae dicunt se inuicem non posse operam carni dantes conmi-sceri. Iste uero si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem. Quod si retinaculum uoluerint con-iugale rescindere, maneant utrique innupti. Nam si huicnon potuit naturaliter concordare, quomodo alteri con-ueniet? Igitur si uir aliam uult uxorem accipere, manifestapatet ratio, quia, suggerente diabolo odii fomitem, exosam eam habuit, et idcirco eam dimittere mendaciifalsitate molitur. Quod si mulier causatur, et dicit: Volomater esse, et filios procreare, uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iure-iurando dicat, ut numquam per conmixtionem carnis coniuncti una caro effecti fuissent, tunc uidetur mulieremsecundas posse contrahere nuptias. Humanum dico propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem, qui frigidaenaturae est, maneat sine coniuge. Quod si et ille aliamcopulam acceperit, tunc hii, qui iurauerant, periurii, crimine rei teneantur, et penitencia peracta priora coganturrecipere conubia.

Dictum

Hoc autem seruari precipitur, cum uterque idem fatetur. Ceterum si uir asseruerit se reddidisse debitum uxori, et illa diffitetur, cui potius habenda sit fides, merito queritur.

Caput 3

In ueritate uiri consistat, si mulier negat se cognitam ab eo.

De his in Concilio apud Conpendium habito ita statutum est; "Si quis accepit uxorem, et habuit eam aliquo tempore, et ipsa femina dicit, quod numquam coisset cum ea, et ille uir dicit, quod sic fecit, in ueritate uiri consistat, quia uir est caput mulieris."

Dictum

Ecce, quod inpossibilitas reddendi debitum uinculum soluit coniugii. Sed hoc de naturali inpossibilitate statutum est. Hec autem maleficii inpedimento, non frigiditate naturali debitum coniugale prohibente, a uiro suo separata est. Unde queritur, si liceat ei etiam in hoc casu a uirosuo discedere, et alii se copulare?

Caput 4

De his, qui maleficiis inpediti coire non possunt.

De his ita scribit Igmarus Remensis Archiepiscopus : "Si per sortiarias atque maleficas occulto, sed numquam iniusto Dei iudicio permittente, et diabolo preparante, concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus ista eueniunt, ut corde contrito et spiritu humiliato Deo etsacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem faciant, et profusis lacrimis, et largioribus elemosinis, et orationibus atque ieiuniis Domino satisfaciant, et perexorcismos ac cetera munia ecclesiasticae medicinae ministri ecclesiae tales, quantum annuerit Dominus, qui Abimelech et domum eius Abrahae orationibus sanauit, sanare procurent. Qui si forte sanare non potuerint, separari ualebunt; sed post, quam alias nuptias expetierint, illis in carne uiuentibus, quibus iunctae fuerint, prioribus, quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt."

Dictum

Sed in hoc uidetur contrarius premisso capitulo Gregorii. Ibi enim post possibilitatem redditam iubetur separari ab eo, cui secundo nupserat, et redire ad primum. Hic autem uiuente eo, cui secundo copulata fuerat, primo reconciliari non poterit.

PrevBack to TopNext