Text List

Initium

Initium

Quidam mortua uxore sua aliam sibi matrimonio copu-lauit, que uxori defunctae quarto gradu consanguinitatis, uiro autem sexta linea adherebat. Post triennium uero, susceptis exea liberis, accusatur apud ecclesiam; iste pretendit ignorantiam. (Qu. I.) Hic $ primum queritur, si liceat aliquam ex propriacognatione duci in uxorem? (Qu. II.) Secundo, si ex consanguinitate uxoris aliqua possit in coniugem duci? (Qu.III.) Tertio,usque ad quem gradum quisque debeat abstinere siue a propriis,siue ab uxoris suae consanguineis? (Qu. IV.) Quarto, quareusque ad septimum gradum consanguinitas conputatur, itaquod nec ultra protenditur, nec infra subsistit? (Qu.V.) Quinto,quomodo gradus consanguinitatis conputandi sunt? (Qu. VI.) Sexto, qui iureiurando propinquitatem firmare debeant? (Qu. VII.) Septimo, an illi, qui de incestuosis nati sunt, filiireputentur? (Qu. VIII.) Octauo, si ignoranter aliqua de consanguinitate uel affinitate in uxorem ducta est, an ex dispensationeuiro suo possit adherere? (Qu. IX.) Nono, si contigerit ecclesiam decipi, et causa consanguinitatis aliquam a uiro suo separare , que post quadriennium nuptiis hinc inde celebratisdeprehenditur non fuisse consanguinea prioris, an secunda con-iugia sint rescindenda, et priora sint redintegranda? (Qu. X.) Decimo, si relicta alicuius de propria cognatione ad secundasnuptias transierit, an proles ex eis suscepta possit pertingere adconsortium alicuius de cognatione prioris uiri?

PrevBack to TopNext

On this page

Initium