Text List

Quaestio 4

QUESTIO 4

Dictum

Modo queritur, quare usque ad sextum gradum consanguinitatis coniunctio prohibeatur? De his ita scribit Ysidorus Ethimologiarum lib. XI. c. 6.:

Caput 1

Quare usque ad sextum gradum consanguinitas obseruetur.

Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum se subtraxerit, et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii uinculum eam recipiet e, et quodammodo reuocabit fugientem. Ideo autem usque ad sextum gradum generis consanguinitas constituta est, ut sicut sex etatibus mundi generatio, et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur.

PrevBack to TopNext