Quaestio 10
QUESTIO 10
Dictum
Caput 1
Affinitas in superstite non deletur .
Fraternitatis uestrae studiosae sagacitati, frater amande, quas debeo refero grates. Quoniam quesisti quedebuisti, iocundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decreuisti, simulier copula nuptiali extraneo uiro coniuncta cognationieius pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, uel si subaltero uiro cognationis uocabula dissoluantur, uel si susceptae soboles possunt legitime ad prioris uiri cognationistransire copulam. Est enim uerbum Dei ualidum etforte, et durabile, et perseuerabile, et inmutabile, nonmomentaneum, non transitorium. Ait enim per se ipsaueritas, que Deus est et uerbum Dei est: ,,Celum et terratransibunt, uerba autem mea non transibunt." Ante,quam Deus in carne appareret inter homines, eo inspirantedixit Adam: „Quamobrem relinquet homo patrem suumet matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carneuna." Deinde cum ueritas oriretur de terra in terram, etuisibilis appareret in humanitate, interrogatus est, silicitum esset homini uxorem relinquere. Quod prohibens s uetuit, nisi forte fornicatio excluderet maritalem copulam. Unde statim protulit in medium eandem ipsam sentenciam, quam ante secula manens cum Patreuerbum inspirauerat Adae, ipse confirmans quodipse primus protulit homo: „ Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori suae, eterunt duo in carne una. Si una caro fiunt, quomodopotest aliquis eorum propinquus uni pertinere, nisi ertineat alteri? Hoc minime fieri posse credendum est. 'orro uno defuncto in superstite affinitas non deletur, nec alia copula coniugalis affinitatem prioris copulae soluereualet. Sed neque alterius coniunctionis soboles placetad affinitatis prioris uiri consortium transire, pro eo,quod uerbum Domini ualidum est et forte, et, ut inquiensdixit Propheta: „Verbum Domini stabit in eternum.Et alius Propheta: „Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipsemandauit, et creata sunt; statuit ea in eternum, et in secu-lum seculi; preceptum posuit, et non preteribit. Nam post uerbum atque preceptum effecit duocarnem unam (id est masculum et feminam), qui innumeram multitudinem utriusque sexus non destitit unum faceresecum, sicut per se ueritas dixit: ,,Non pro his rogo tantum, sed etiam pro hisp, qui credituri sunt per uerbumeorum in me, ut i unum sint, sicut tu Pater in me, et egoin te, ut et ipsi in nobis unum sint. Si quis ergo sacrilego et temerario ausu in defuncto querit propinquitatemexstinguere, uel sub altero affinitatis uocabulo dissipare,uel susceptam sobolem alterius copulae propinquitatiprioris credit legitime sociari, hic negat Dei uerbum uali-dum esse et forte, et qui tam facile uel tam uelociterquerit dissoluere, hic non credit uerbum Dei in eternummanere. Confice terram ex quatuor locis magna intercapedine a se distantibus, confecta et conglutinatamfinge cuiuscumque figurae uel inmensitatis corpus uolueris,numquid erit humanum ingenium, quod ipsas quatuor partesab inuicem ualeat segregare, ut unaqueque per se possitagnosci? Sic a quatuor auis duo conficiuntur in unum, etde duobus fit una concreatio. Hanc similitudinem de quatuor elementis, unde homo concreatus est, colligere potes, sieorum unamquamque speciem, que in multis diuisioni-bus partita est, per discretas inter se assignaueris partes.Fit idem in metallis; hoc etiam in liquoribus probaturin coloribus pictor prosequitur, arte colores admiscendo, ex uisibilibus fucis corpora fingens.