Quaestio 9
QUESTIO 9
Dictum
Unde queritur, si ecclesia fraude testium aut ignorantia eorum decepta aliquos separauerit, qui post separationem alia coniugia contraxerint, si postea deprehensa fueritcalliditas uel falsa opinio testium, an priora coniugia sint redintegranda? Quod fieri non posse argumentis et auctoritate probatur.Sentencia namque, nisi per appellationem infra terminum legeconstitutum releuata fuerit, irreuocabile robur obtinebit. Hincetiam B. Gregorius scribit, dicens :
Caput 2
Que utiliter decisa sunt a successoribus roborentur, a temerariis presumpta resecentur.
Item Stephanus V. Paulo, Episcopo Placentino Loci nostri consideratio nos ammonet rationis auctoritate, que a decessoribus nostris utiliter decisa fuerint roborare, et que a temerariis presumpta fuerint in promptu nichilominus ulcisci. Reum quippe ante conspectum diuiniiudicis se nouerit esse qui nititur utiliter finita rescindere,ac roborata quolibet ausu uiolare. Ecclesiastici quippeuigoris ordo confunditur, si aut temere illicita presumantur,aut non concessa inpune temptentur. Proinde si negligenterea, que male usurpantur, omittimus, excessus uiam procul-dubio aliis aperimus.
Dictum
Quia ergo hec sentencia rationabiliter data est, nec per appellationem infra certum terminum releuata , apparet, quod nequaquam priora coniugia sunt redintegranda. Hisita respondetur: Aliud est sentenciam rescindere et rationabiliterdecisa turbare, atque aliud que per surreptionem eueniunt deprehensa corrigere; suum namque errorem cuique corrigere licet,atque ideo que a quolibet illicite conmittuntur, siue a decessoribus admissa inueniuntur, in melius reuocari oportet. Porroillicite uxor a uiro suo separata est, et illo uiuente alii copulata,cum Dominus solius fornicationis causa uxorem a uiro suo separari iubeat. Sicut ergo, si aliqua, cuius uir putaretur defunctus, alicui copularetur, et qualibet occasione interueniente ab eiusconsortio discederet, quamuis iudicio ecclesiae cogatur redire adeum, quem reliquerat, tamen, si post triennium uirum, qui mortuus putabatur, redire contigerit, priora coniugia redintegrabuntur: sic, cum deprehenduntur non fuisse consanguinei quicausa consanguinitatis ab inuicem separati sunt, prioris consortii federa sunt reparanda.
Caput 3
Corrigendum est quod illicite admittitur, aut a predecessoribus admissum inuenitur.
Quod quis conmisit illicite, aut a predecessoribussuis inuenit admissum, si proprium periculum uult uitare,dampnabit. Nos enim in nullo uolumus seueritatem exercere ultionis; sed qui in causis Dei uel contumacia, uel aliquo exessu deliquerit, aut ipse qui perperam facit abolere noluerit, in se quicquid in alio non resecauerit inueniet. Quod ut deinceps tenacius possit custodiri, si placet, omnes sentencias, et subscriptiones proprias commodate, ut sinodali iudicio aditus claudatur illicitus s.
Caput 4
Secundum suae condicionis tenorem apostolica ualet mutari sentencia.
Item Gregorius. Apostolicae sedis sentencia tanta semper consilii moderatione concipitur, tanta pacientiae maturitate decoquitur, tantaque deliberationis grauitate profertur, ut, nec inmutari necessarium ducat, nisi forte sic prolatasit, ut retractari possit, uel inmutanda secundum tenorem premissae condicionis existat.
Caput 5
A predecessoribus dampnatos aliorum supplicationibus in pristinum statum apostolica reformat ecclesia.
Item Innocentius, [epist. XXII. ad Episcopos Macedoniae. Veniam nunc ad Maximum, quasi ad quoddam thema Fotinum, et (quod michi anxium est ac difficillimum) maiorum meorum reuoluam sentencias. Fuerat de illoquoquo pacto (ut etiam ipsi conmeministis) aliquid utique grauius constitutum. Verum, quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratur, quia res ad salutem rediit, ueniam hinc tantum uobis annitentibus post condempnationemmore apostolico subrogamus, tantisque uestris assertionibus, uobisque tam bonis, tam karis non dare consensum,omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro uestra ergoapprobatione (fratres karissimi), et sentencia, ac postulatione, episcopum Fotinum habetote, (licitum est, constituere ita, ut deprecamini), et nostram in melius conuersamsentenciam, labore uel testimonio uestro conpotem,uobis suscipite. Eustasium uero a me sepissimeconprobatum nolite expectare, ut diaconii gratia expolietur. Sollicitos enim uos pro salute libenter audio:contra», etiam si faciendum est, non libenter admitto.Cui manum porrigitis uobiscum porrigo, cui porrigo mecumporrigite.
Caput 6
Sentenciam Romanae sedis in melius conmutari potest .
Item Nykolaus Papa [ad Michaelem Imp. in epist. VII.] Sentenciam Romanae sedis non negamus posse in melius conmutari, cum aut surreptum fuerit aliquid, autipsa pro consideratione etatum, et temporum, seu gra-uium necessitatum dispensatorie quiddam ordinare de-creuit, (quoniam et egregium apostolum Paulum quedamfecisse dispensatorie legimus, que postea reprobasse legitur); quod tamen obseruandum est quando illa, Romana uidelicet ecclesia, disertissimas consideratione hocfieri delegerit, non quando ipsa que bene sunt diffinitaretractare uoluerit.
Caput 7
A predecessoribus depositi a successoribus restituuntur.
Item ex Libro Pontificali. Gregorius quartus Theodosium, quem Eugenius antecessor eius presbiterii honore priuauerat, ecclesiae Segninae consecrauit episcopum. Leontius, dum esset presbiter, depositus fuit; et postea in Antiochia patriarcha fuit. Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum Gelasius successor illius et communioni reddidit, et ecclesiaesuae restituit.
Caput 8
Cuiusque iudicium apostolicae sedis auctoritas retractare ualet.
Item Innocentius Episcopis per Macedoniam constitutis, [epist. VII.] Graue non oportuit uideri piissimis mentibus uestriscuiuscumque retractare iudicium, quia ueritas sepiusexagitata magis splendescit in lucem, et pernicies reuocata in iudicium grauius et sine penitencia condempnatur.Nam fructus diuinus est iusticiam sepius recenseri.