Text List

Quaestio 1

QUESTIO 1

Dictum

Quod autem ille raptum admiserit, probatur auctoritate multorum.

Ait enim Ysidorus in II. lib. Ethimol. c. 33.:

Caput 1

Quid sit raptus.

Raptus quoque est illicitus coitus a corrumpendo dictus; unde qui rapto potitur stupro fruitur.

Item Gelasius Papa :

Caput 2

Ubi raptus admittitur.

Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum fuerat, uideatur abducta.

Dictum

Cum ergo hec illicito coitu sit corrupta, cumque ita sit abducta, id est a domo patris ducta, quod de eius nuptiis nichil actum ante fuerit , raptam appellandam negari non potest. Sed non omnis illicitus coitus, nec cuiuslibet illicita defloratioraptus appellatur. Aliud enim est fornicatio, aliud stuprum,aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus.

§. i. Fornicatio , licet uideatur esse genus cuiuslibet illiciti coitus, fr extra uxorem legitimam, tamen specialiter intelligitur in usu uiduarum, uel meretricum, uel concubinarum.

§. 2. Stuprum autem est proprie uirginum illicita defloratio, quando uidelicet non precedenteconiugali pactione utriusque uoluntate uirgo corrumpitur, patreiniuriam ad animum statim post cognitionem non reuocante.

§. 3. Adulterium uero est alieni thori uiolatio.Unde adulterium dicitur quasi ad alterius thorum accessio.

§. 4. Incestus est consanguinearum uel affinium abusus. Unde incestuosi dicunturqui consanguineis uel affinibus suis abutuntur.

§. 5. Raptus admittitur, cum puella a domo patris uiolenter ducitur , ut corrupta in uxorem habeatur, siue puellae solummodo, siueparentibus tantum, siue utrisque uis illata constiterit; hic morte mulctatur. Sed si ad ecclesiam cum rapta confugerit, priuilegio ecclesiae mortis inpunitatem promeretur.

Unde in Concilio Aurelianensi [I. c. 4.] legitur :

Caput 3

Si raptor cum rapta ad ecclesiam confugerit, quid fieri debeat.

De raptoribus autem id constituendum esse censui-mus, ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis uel penarum inpunitate concessa, aut ad seruiendum subiectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si ueroque rapitur patrem habere constiterit, et puella raptoriconsenserit, potestati patris excusata reddatur, et raptor patri superioris condicionis satisfactione teneatur obnoxius.

Dictum

Ex hac auctoritate liquet, quod aliquando uis infertur parentibus, et non puellae, cum dicitur: „ si puella raptori consenserit . Aliquando utrique uiolentiam perferunt, cumpremittitur: „si raptor cum rapta confugerit , et feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit. “ Puellae autem, e/non parentibus uis infertur, cum uoluntate patris puella uiolenter abducitur, ut eius patiatur concubitum, cuius copulae numquam adhibuit consensum. Hic autem neque parentibus, neque puellaeuim intulisse uidetur, cum neque illis prohibentibus, neque illarenitente uiolenter abducta sit. Aliud enim est promissionibusaliquam seducere, aliud uim sibi inferre. Unde, quia neutri uisillata probatur, raptor hic iure dici non debet. Sed rapinadupliciter fieri dicitur; aliquando enim res ipsa rapitur, aliquando ipsius rei usus tantummodo uiolenter eripitur. Res ipsa tunc rapitur, cum uiolenter domino eripitur, ut in perpetuum teneatur;aliquando uero non res ipsa affectatur, sed usus eius domino prohibente uiolenter usurpatur. Hic ergo raptum admisit, quiaflorem uirginitatis puellae renitenti uiolenter eripuit.

PrevBack to TopNext