Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Caput 2
Ob inmanitatem sceleris abiciantur raptores uiduarum uel uirginum.
Item Simacus [epistola ad Cesarium, c. 3.] Raptores igitur uiduarum uel uirginum ob inmanitatem tanti facinoris detestamur; illos uehementius persequendo, qui sacras uirgines, uel uolentes uel inuitas, matrimonio suo sociare temptauerint. Quos pro tamnefandissimi criminis atrocitate a communione suspendiprecipimus.
Caput 4
De eodem.
Item ex Concilio Cabilonensi. De puellis raptis, necdum desponsatis, in Calcedonensi concilio scriptum est, eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniuentesraptoribus, decreuit sancta sinodus, ut, si quidem clericisunt, decidant a proprio gradu; si uero laici, excommunizentur. Quibus uerbis datur intelligi, qualiter huiusmali auctores dampnandi sunt, quando participes consilii et conniuentes tanto anathemate feriuntur, et iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptam sibi iure uendicare nullatenus possunts.
Caput 6
Excommunicetur qui uiduam uel filiam alterius extra uoluntatem parentum rapit, aut regis beneficio postulat.
Dictum
Dictum
Prohibetur ergo premissis auctoritatibus rapta copulari raptori ante, quam uicium rapinae aboleatur, donec illeraptor, et illa iure rapta appellatur . Ceterum, cum illa patriaepotestati restituta fuerit, et raptor suae rapinae penitenciam,egerit, cum uoluntas parentum utriusque in unum conuenerit, nonprohibentur ad inuicem copulari.
Caput 8
Quot sint legitima coniugia , et quod uoluntate patris rapta raptori nubere potest.
Tria legitima coniugia in scripturis leguntur. Primum legitimum est, uirgo casta in uirginitate data uiro legitime, et reliqua, que secuntur in predictis. Secundum,uirgo in ciuitate deprehensa a uiro, et illi per uim copulata.Si uoluerit pater eius, dotabit eam iste uir, quantum iudicauerit pater, et dabit precium pudicitiae eius. Tertium,filia predicta deprehensa. Si non fuerit uoluntas patris,trahet eam a predicto uiro, et tradet eam alii, et dotabiteam, et legitima erit ei. Sed primum his duobus prefertur.
Caput 10
Post penitenciam raptori uel raptae licitaconiugia concedantur.
Item ex Concilio Meldensi, [c. 65.] Si autem necdum eas, quas rapuerant, cum uoluntateparentum sub desponsationis uel dotalitii nomine inconiugium duxerunt, quando hec constitutio omnibusfuerit promulgata, ab eorum coniunctione separentur, etpublicae penitenciae subigantur; raptae autem parentibuslegaliter restituantur. Peracta uero penitencia publica,si etas incontinentiam exegerit, ex utrisque partibus placito coniugio socientur. Non in his regulamconstituimus, sed (ut uerbis magni Leonis utamur) quid sittollerabilius estimamus. Quod si unus ex coniugatis obierit,et is, qui publicam penitenciam exegerit s et superstesextiterit, iterare coniugium non presumat, nisi episcopus aliquam concesserit indulgentiam, ut grauiorem possitamouere offensam.
Dictum
Hac auctoritate Meldensis concilii non permittitur raptae raptori post penitenciam copulari, sed permittitur utrique post penitenciam legitimo coniugio copulari, ut rapta uidelicet non raptori, sed alii post penitenciam nubat. Similiterraptor post penitenciam non eam, quam rapuit, sed aliam permittitur habere uxorem. Cum enim raptor et rapta penitenciaesubici precipiantur si utriusque copulam auctoritas illa permitteret, frustra circa finem capituli diceretur: „ Quod si unusex coniugatis obierit, et is, qui publicam penitenciam exegerit, superstes extiterit, iterare coniugium non presumat. Eorumnamque quolibet decedente, qui penitenciam exegit superstesremanebit. Non ergo hac auctoritate raptor probatur in coniugium raptam posse accipere. Potius inuenitur in Concilio apud Aquasgrani , quod nec etiam uoluntate parentum possuntadinuicem copulari. Sic enim in prefato concilio legitur :
Dictum
Hec auctoritas non preiudicat auctoritati Ieronimi , maxime cum illa testimonio diuinae legis nitatur. Legitime igiturpost peractam penitenciam raptor poterit sibi copulare quamrapuit , nisi pater puellae illam raptori detrahere uoluerit.
Item Cod. lib. 5. tit. de nuptiis : Nec filium quidem familias inuitum ad ducendam uxorem cogi legum disciplinapermittit. Igitur, sicut desideras, obseruatis iuris preceptis, sociare coniugio tuo quam uolueris, non inpediris; itatamen, ut in contrahendis nuptiis patris tui consensus accedat. Item in eodem, [leg. 20.]: In coniunctione filiarum insacris positarum patris expectetur arbitrium. Item Dig.de rit. nupi. [leg. 2.]: Consistere non possunt nuptiae, nisiconsentiant omnes, id est qui coeunt, quorumque in potestate sunt. Item Instit. lib. 1. tit. de nuptiis : Iustas autemnuptias inter se ciues Romani contrahunt, qui secundumprecepta legum coeunt; masculi quidem puberes, feminaeautem uiripotentes, siue patresfamilias sint siue filii-familias, dum tamen filiifamilias consensum habeantparentum, quorum in potestate sunt. Nam hoc fieri debereet ciuilis et naturalis ratio persuadet in tantum, utiussus parentis precedere debeat.]