Quaestio 11
QUESTIO 11
Caput 2
Lib, IX. Cod., tit. [ 1 . 19.] Inppp, Val en tinus, Valerius et Gratianus. Neganda est accusatis nisi suas suorumque iniurias persecuntur licentia criminandi in pari uel minori crimine, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint: itatamen, ut et ipsi inscriptionem contra eos etiam pendenteaccusatione deponere possint.
Dictum
Caput 4
Item lib. IX. [Cod. tit. de his, qui accus. non possunt.] I, i.i 9 Prius est, ut tu respondeas criminibus cedis atque uulnerum que tibi ut grauiora ab aduersario tuo obiciuntur, et tunc ex euentu causae iudex estimabit, an tibi permittendum sit eundemaccusare, tamen etsi prior inscriptionem deposuisti.
Dictum
Aliquando ciuilis preiudicat ciuili, aliquando criminali. Sicut enim in septimo lib. Codicis, tit.de ordine cognitionum, legitur ; „Si de hereditate et libertatecontrouersia est, prius debet agi causa libertatis .“
Item: §. 1. „Si crimen aliquod inferatur ei, qui ingenuus esse dicitur , liberalis causa suo ordine ante debet agi cognitionem suam preside prebente, quoniam si delictum probatum fuerit, ante sciri, necesse est, utrum ut in liberum et ingenuum , an ut in seruumconstitui oportet .“
Item: §.2. Qui confitetur se pati contro-uersiam status, frustra postulat dari sibi potestatem accusandi eum, qui se suum dominum esse fatetur. Causa uero liberaliterminata, si seruus pronunciatus fuerit, dominum suum accusarenon poter it.
§. 3, „Sis quis enim ex familiaribus uel seruis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem, caput atque fortunaspetiturus, cuius familiaritati inheserit uel dominio, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladioferiatur . Vocem enim funestam intercidi oportet potius quamaudiri. Maiestatis autem crimen excipimus.