Quod uero deficientes in primo capitulo non sint admittendi
ad sequentia, ex Concilio Cartaginensi VII . confirmatur, in quo sic [cap. 3.] statutum
legitur:
Caput 1
Qui in primo capitulo deficit ad
cetera non admittatur
Placuit, ut quotiescumque clericis ab accusatoribus multa
crimina obiciuntur, et unum ex his, de quo prius egerint, probare non ualuerint, ad
cetera iam non admittantur.
Dictum
Probatur illud idem auctoritate Arelatensis
Concilii III., in quo sic [c. 24.] diffinitum est.
Caput 2
Qui falsa fratribus obiciunt
usque ad exitum non communicent.
Eos, qui falsa fratribus capitula obiecisse conuicti
fuerint, placuit usque ad exitum non communicare (sicut magna sinodus ante constituit),
nisi digna satisfactione penituerint.
Caput 3
Qui quod obicit probare non
ualet, de cetero ad arguendum non admittitur, nisi propriam causam ciuilem
dumtaxat asserere uoluerit
Item Felix in secundo decretali, Episcopis Galliae. Si accusatorum personae in iudicio episcoporum culpabiles
aparuerint, ad arguendum de cetero non admittantur, nisi proprias causas asserere (non
tamen criminales uel ecclesiasticas) uoluerint.
Dictum
Cum ergo qui falsa fratribus obiciunt usque ad
exitum uitae a communione prohibeantur; cum illi, qui in episcoporum iudicio culpabiles
inueniuntur, ad arguendum de cetero admitti prohibeantur : aparet, quod in primo capitulo
deficientes tamquam falsorum obiectores ad sequentia procedere non ualent.