Text List

Quaestio 1

QUESTIO 1

Dictum ante c. 1

De prima questione sic statutum legitur in Concilio Cartaginensfi VII, cui interfuit Faustinus Romanae ecclesiae legatus:

Caput 1

Ad accusandum non admittitur qui in excommunicatione perseuerat.

"Diffinimus, eum rite ad accusationem non admitti, qui posteaquam excommunicatus fuerit, in ipsa adhuc excommunicatione constitutus, siue sit clericus siue laicus, accusare uoluerit."

§. i. Omnes etiam infamiae maculis aspersi, id est histriones aut turpitudinibus subiectaepersonae, heretici etiam, siue pagani siue Iudei, ab accusatione prohibentur.

Caput 2

Heretici probantur qui scismate uel excommunicatione ab ecclesia sunt separati .

Item Nicolaus Papa [in epistola ad Michaelem Imperatorem, cuius initium est: „Proposueramus."] "Quod autem hi, qui iam a fato fratre et conministro nostro Ignatio depositi uel excommunicati uel anathematizati fuerant, nullam aduersus eum intorquere dampnationem potuerunt, ex prolato secundae uniuersalis sinodi capitulo declaratur, cum dicitur:Si uero ecclesiasticum fuerit crimen, quod episcopo illatum fuerit, tunc probari oportet accusantium personas, ut primo quidem hereticis non liceat accusationes contra orthodoxos facere episcopos pro ecclesiasticis negotiis. Sed ne hos hereticos esse denegemus, audite sequentia: "Hereticos autem (inquiunt) dicimus tam eos, qui olim ab ecclesia proiecti sunt, quam qui post hec a nobis anathematizati sunt."Porro, si adhuc nec sic creditis, audite quod subditur: "Preter hos autem (aiunt) et eos, quidem simulant sanam confiteri, scismaticos esseetiam eos qui seorsum a communicantibus nobis episcopis collectas faciunt. Deinde uero, et si quidam abecclesia super causis quibusdam reprehensi sunt s, et proiecti aut excommunicati, siue ex clero siue ex laicali ordine, nec his licere accusare episcopum ante, quam crimine proprio exuantur primitus. Similiter autem et eos, qui subaccusatione priori existunt, non ante esse acceptabiles inepiscopi accusatione aut aliorum clericorum, quam innoxiossemetipsos illatorum sibi ostenderint criminum."Quid autem periculi regulae huius contemptoribus inmineat, nonignoratis."

PrevBack to TopNext