Quaestio 2 et 3
QUESTIO 2 et 3
Caput 1
Qui ab accusatione repelluntur, aut ad annum XIV. nondum peruenerunt, testes esse non possunt.
Caput 2
De eodem.
Item ex Concilio Maticensi, c. 6. "Placuit sancto conuentui, ut testes ad testimonium dicendum precio non conducantur, et ut quique optimi etfideliores in testimonium assumantur, ut is, contra quemtestimonium ferre debent, nullam eis possit afferrecalumpniam, et ut nullus testimonium dicat nisi ieiunus.]"
Caput 3
Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint, et negotii qualitas, ac iudicis motus cum his concurrit , sequenda sunt omnia testimonia. Si uero ex his quidam eorumaliud dixerunt, licet inpari numero, credendum est, quod naturae negotii conuenit, et quod inimicitiae aut gratiaesuspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis et testimoniis, que rei aptiora esse‘ conpererit. Nonenim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem, et testimonia, quibus potius lux ueritatis assistit .
Item [lege 2., ff. eod.]: §. 1. In testibus fides, dignitas, mores, grauitas moderandas est , et ideo testes, qui aduersus fidem suaetestationis uacillant, audiendi non sunt.
Item [lege 3.]:§. 2. Testium fides diligenter examinanda est, ideoque in persona eorum exploranda erunt inprimis conditio cuiusque, utrum quis decurio , an plebeius sit, et an honestae et inculpatae uitae, an uero notatusquis et reprehensibilis, an locuples, an egenus sit, ut % lucricausa quid facile admittat, uel an ei inimicus sit, aduersus quemtestimonium fert, uel amicus ei sit , pro quo testimonium dat . Nam si careat suspicione testimonium, uel propter personam, aqua profertur, quod honesta sit, uel propter causam , quod neque lucri, neque gratiae, neque inimicitiae causa sit , admittendum est. Item [eadem lege paulo inferius:]
§.3. Lege Iulia de ui cauetur, ne hac lege in reum testimonium dicere liceret qui° se ab eo parenteue eius liber auerit, quiue impuberes erunt p, quiue iudicio publico dampnatus erit, qui eorum in integrum restitutus non erit, quiue eorum in uinculis custodiaue publica erit, quiue ad bestias, utdepugnaret , se locauerit, quiue palam questum faciet feceritue, quiue ob testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam accepisse iudicatus uel conuictus erit.
Item [ 1 . 4.]: §. 4. Zee Iulia indiciorum publicorum cauetur, ne inuito denuncietur, ni testimonium dicat aduersus socerum, generum, uitricum, priuignum, sobrinum, sobrinam, sobrino natum, eosue, quipriore gradu sani.
§.6. Item patronipatronae Y, et ut ne patroni patronae aduersus libertos, neque liberti aduersus patronum cogantur testimonium dicere.
§. 7. Cum autem excipitur, ne ?ener ani socer inuitus testimonium dicere cogatur, generi appellatione sponsum quoque filiaecontineri placet. Item soceri sponsae patrem.
Item [lege 7.]: §. 9. tferm responso tunc credendumest, cnm a/?a probatio ad eruendam ueritatem non est.
Item [lege 8.]:§. 10. Inuiti testimonium dicere non cogantur senes, ualitudinarii, uel milites, uel illi , gm cnm magistratu reip. causa absunt, uel quibus uenire non licet.
§. 13. Item is, qui exercitui prebendam conduxerit. Sed nec pupillis testi monium denunciari -potest.
Item [ 1 . 20.:] §.14. In testimonium accusator citare non debet eum, qui publico iudicio reus erit, aut qui minor uiginti annis erit. [1. 21.] :
Item: §. 16.Sx res exigit, non tantum priuati, sed etiam magistratus, si inpresenti sint, testimonium dicant. Pretor quoque testimoniumdare debet in iudicio de ' adulterii causa.
§. 17. SV autem ea conditio rei sit, ubi arenarium testem uel similem personam admittere cogimur , szne tormento testimonio eius credendum non est.
Item [I.24.]:§. 18. Testes, quos accusator de domo produxerit, interrogari non placuit. [ 1 . 25«]PP:§. 19. Patroni quoque in causa, cui patrocinium prestant qq, testimonium non dicant, quod etiam in execu-toribus negotiorum obseruandum est.
Item [lege 16.]: §. 20. Que falso uel uarie dixerunt, testimonia uel utrique parti prodiderunt a iudicibus conpetenter puniuntur .
Item [ 1 . 17.]: §. 21. Pater et filius, qui in potestate eius est, item duo fratres, qui in eiusdem potestate sunt, utrique in eodem testamento, uel eodem negotio testes possunt fieri, quoniam nichil nocet ex una domo plures testes adhiberi alieno negotio.
Item [ 1 . 15.]: §. 22. Hermafroditus anad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit.
Item [ 1 .12.]: §.26. Ubi numerus testium non adicitur, etiam duo sufficient.Pluralis enim elocutio duorum numero contenta est.
Item P 3]i § 27. In testibus considerandum est, qui simpliciter testimonium dicant, utrum unum, eundemqueYY meditatum sermonem afferant, an ad ea, que interrogantur, ex tempore uerisimilia respondeant .
Item §.28. Sepe sine publicis monumentis cuiuscumque rei ueritas deprehenditur; alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, aliasueluti consentiens fama confirmat rei, de qua queritur, fidem. Non ergo ad unam probationis speciem cognitionem suam iudex alligare debet, sed ex sententia animi sui estimare, quid aut credat, aut parum sibi probatum opinetur.
Item ! 24 fff §. 29. Alia est auctoritas presentium testium, alia testimoniorum, aue recitari solent.
Item Codicis lib. IV. tit. de testibus. [ 1 . 2.] sgg: §. 30. Soli testes ad probationem ingenuitatis non sufficiunt, nisi instrumentis et argumentis adiuuentur.
Item [ 1 . 4.]:§. 32. Solam testatione prolatam, nec aliis legitimis amminiculis causa approbata nullius esse momenti certum est.
Item [ 1 .5.]: §.33. Eos testes ad adiuuandam ueritatem adhiberi oportet, qui omni gratiae et potentatui fidemreligioni iudiciariae debitam possunt preponere.
Item [ 1 . 6.]:§. 34. Parentes et liberi inuicem aduersus se nec uolentes ad testimonium admittendi sunt.
Item [ 1 . 7.]: §. 35. Qui intendit, suae intentioni proprias debet afferre probationes, non petere aduersarium cogi ad exhibitionem eorum, per quos sibi negotium fiat.
Item [ 1 . 8.]: §. 36. Serui neque pro domino, neque aduersus dominum, sed pro facto suo interrogari possunt.
Item [1. 9.]: §. 37. lurisiurandi religione testes prius, quam perhibeant testimonium, cohercentur , ei honestioribus potius testibus fides adhibeatur .
= §. 38. Unius uero testimonium nemo iudicum in quacumque causa facile patiatur admitti; imo unius testis responsio omnino non audiatur, etiamsi presidiali PPP curiae honore prefulgeat.
Item [ 1 . 11.]: §. 40. Liberi testes ad causas postulentur ' alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab hiis notitiae postuletur. Venturis autem ad iudicium peraccusatorem , aut ab his, per quos fuerant postulati, sumptus competentes ministrentur, etiamsi in pecuniaria causa ab alterutra parte testes sint producendi.
Item [I.12.]: §. 41. Liberti aduersus patronos sponte prodire non audeant, sed nec uocati quidem in iudicio ueni recogantur.
Item [ 1 . 17.] §.42. Si quis testibus usus fuerit, iidem-que testes aduersus eum in alia lite producantur, non licebit eieorum personas excipere, nisi ostenderit, inimicitias inter se et illos postea emersas fuisse yw, ex quibus testes repelli leges precipiunt , non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus testimonium eorum arguere.