Quaestio 4
QUESTIO 4
Caput 1
Accusator, testis uel iudex aliquis simul esse non potest.
Nullus umquam presumat accusator simul esse et iudex uel testis, quoniam in omni iudicio quatuor personassemper esse necesse est, id est iudices electos, et idoneos accusatores, defensores congruos atque legitimostestes. Iudices autem debent uti equitate, testes ueritate, accusatores intentione ad amplificandam causam, defensores extenuatione ad minuendam causam.
Caput 2
Quilibet in causa duas personas gerere non ualet.
Dictum
Codices libro IX. titulo de accusationibus [ 1 . 7.] Codice S libro IX ., de adulteriis, [ 1 . 6.] titulo deabigeis, [ 1 . unica].
§. 1. Aliquando etiam sine inscriptione accusatio fieri potest. „Ea enim, que per officiales presidibusnuntiantur, et citra solempnia accusationum posse perpendiincognitum non est.
§. 2. Item [Codice de adulteriis, 1 . 6.]; Si maritus iure mariti , hoc est infra sexaginta dies utiles, adulterium uxoris suae accusare uoluerit , quam ex suspicionesola ream facere ualet, non continetur uinculo inscriptionis.
§. 3. Item [Cod. de abigeis, 1 . unica]: Abacti animalis accusatio nonsolum cum inscriptionibus, sed etiam sine ea° obseruaiioneproponitur,