Sexta uera questio eodem, capitulo terminatur in quo
sequitur:
Caput 1
In ciuili et proprio dumtaxat
negotio ad arguendum admittitur, qui in episcopi accusatione culpabilis inuenitur .
Illud uero placuit, ut cum agere ceperit in episcoporum
iudicio, si fuerit accusatoris persona dampnabilis, de cetero ad arguendum non
admittatur, nisi propriascausas, non tamen ecclesiasticas uel criminales,
asserereuoluerit.
Caput 2
Propriam causam agere ualet cui
accusare non licet.
Item ex Concilio Cartaginensi VII. [c. 2. prope finem]. Omnibus, quibus accusatio denegatur, in causis propriis
accusandi licentia non est neganda.
Caput 3
In accusatione episcoporum
deficiens ciuiliter tantum experiri poterit
Item Felix Episcopus omnibus Episcopis [per Galliae
prouincias constitutis, epistola II.] Si accusatorum personae in episcoporum iudicio culpabiles
aparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere, non tamen
criminales uel ecclesiasticas, uoluerint.
Caput 4
Item Adrianus Papa [in capitulis, c. 5.] Quod si accusatorum personae in iudicio episcoporum etc. ut
supra eisdem uerbis.