Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Caput 1
Vocatio ad sinodum eius , qui inpetitur, in scriptis, et per spatium fiat congruum.
Vocatio ad sinodum iuxta decreta Patrum canonica eius, qui inpetitur, rationabilibus scriptis per spatium debetfieri congruum atque canonicum, quia, nii canonice uocatusfuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet uenerit adconuentum quacumque necessitate, nisi sponte uoluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus.
Caput 2
Quibus temporum spatiis reus uocetur ad causam.
Item Siluester Papa. Presenti decreto censemus, ut inprimis paternaliteruocentur, et per septem dies expectentur, nullius ecclesiasticae rei interdicta licentia. Huic uero expectationi iterumaddantur dies septem, interdicta licentia ecclesiam intrandiet omnia diuina offitia audiendi. Post uero adiciantur duodies, quibus a pace et communione sanctae ecclesiae sintsuspensi. Deinde uero iterum aliis duobus diebus subeadem expectatione deportentur. Quibus uno die superaddito, omni expectatione ueluti iam desperata, reus mox anathematis gladio feriatur.
Caput 3
Nullius accusatio per scripta suscipiatur
Item Damasus Papa [ad Episcopos Italiae, epist. VI.] Relatum est ad sedem apostolicam, uos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore. Quod deinceps in omni terrarum orbe fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est absque ullaretardatione corrigere curamus, nec umquam prius perscripta eorum, qui accusantur, causas discutere quam per querelantium institutionem uocati canonice ad sinodum ueniant, et presens per presentem agnoscat ueraciter et intelligat que ei obiciuntur.
§. i. Leges enim seculi accusatores presentes exigunt, et non per scripta absentes. Unde canonica Patrum constituta non semel, sed sepissime clamant, nec accusationes, nec testimonia ullum perscripta proferre posse, nec de aliis negotiis quicumque testimonium dicant, nisi de his, que sub eorum presentia actaesse noscuntur. Similiter et qui accusare alium elegerit presens per se, et non per alium accuset, inscriptione uidelicet premissa. Neque ullus umquam iudicetur ante, quam accusatores legitimos presentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Curandum quoque est, ne ira cuiquam subripiat, faciatque citius omne quod non licet.
Caput 4
Vi aut timore eiecti, aut suis rebus expoliati, ad sinodum non euocentur.
Item Felix Papa [II.] Athanasio, et omnibus orientalibus Episcopis , [epist. I. c. 3.]. Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificate familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad sinodum canonice conuocatam non infra angusta tempora canonice conuocent, et non prius, quam eis per scripta significent quid eis opponitur, ut ad responsionem preparari adueniant. Nam si aut ui, aut timore eiecti, aut suis rebus expoliati fuerint, nec canonice uocari ad sinodum possunt, nec respondere emulis debent ante, quam canonice restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur.
Dictum
His auctoritatibus euidentissime datur intelligi, quod nisi quis canonice uocatus fuerit, etiamsi aliqua occasionead sinodum ueniat, suis nullatenus cogitur respondere insidiatoribus. Canonica autem uocatio est, quando seruato dierum interstitio, secundum auctoritatem B. Siluestri, causae suae litteris adesse iubetur, quibus quid ei obiciatur auctoritate Felicis Papae significari oportet.