Quaestio 1
QUESTIO 1
Caput 2
De eodem.
Item Gregorius [ 1 . V. epist. 30.] Quidam maligni spiritus consilio repletus, contra Castorium notarium ac responsalem nostrum nocturno silentio in 14a ciuitatis loco contestationem posuit in eius crimine loquentem, mihique etiam asserebat eum de facienda pace callide contradicentem. Qui si non exierit, neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit, qui hoc agere presumpserit, uel consensum tantae iniquitatis consilio prebuit, ex Dei et Domini nostri Iesu Christispiritu diffinimus, ut sancti eius corporis ac sanguinis participatione priuatus sit. Sin uero, quia latet, et quoniam nescitur, teneri ad disciplinam non ualet, tanti s maliconscius, et prohibitus, corpus et sanguinem Domini percipere presumit, anathematis ultione percutiatur, ut fallax ac pestifer a sanctae ecclesiae corpore sitdiuisus. Sin autem in eandem ciuitatem ingressus °publice p potuerit docere que dixit, uel certe sciensse non posse que scripsit ostendere, errorem suum fueritaperte confessus, dominici corporis et sanguinis participatione non sit priuatus, neque a sanctae ecclesiae corporealienus existat.
Dictum
Codice lib. IX. tit. de famosis libellis , Inpp. Valentinianus et FaZens: Si quis famosum libellum siue domi, siue in publico, siue quocumque loco ignarus repererit, aut corrumpat prius, quam alter inueniat, aut nulli confiteatur inuentum. Sin uero non statim easdem cartulas uel corruperit, uel ignis consumpserit, sed uim earum manifestauerit, sciat, se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententiae subiugandum. Huiusmodi autem libellus alterius opinionem non ledat.