Text List

Quaestio 4

QUESTIO 4

Dictum

Quod autem absque smodali audientia dampnari non debeat auctoritate Iulii Papaeprobatur, qui [epist. I.] ait:

Caput 1

Nisi in legitima Sinodo episcopus iudicari uel audiri non debet.

Nullus episcopus, nisi in legitima Sinodo et suo tempore apostolica auctoritate conuocata, super quibusdam criminationibus pulsatus audiatur, uel iudicetur uel dam-pnetur. Sin aliter presumptum a quibusdam fuerit, inuanum deducatur quod egerint, nec inter ecclesiastica statuta ullo modo reputetur.

Caput 2

Episcopus accusatus a duodecim audiatur, finis uero causae ad apostolicam sedem deferatur .

Item Zepherinus Urbis Romae Episcopus , [epist. I.] omnibus Episcopis. Duodecim iudices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus eius causa iudicetur, nec prius audiatur, aut excommunicetur uel iudicetur, quam ipsiper se eligantur, et regulariter uocatus ad suorum conuen-tum primo episcoporum, per eos eius causa iuste audiatur, et rationabiliter discernatur. Finis uero eius causae adsedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur, necante finiatur, quam eius auctoritate fulciatur.

Dictum

Quod uero absque sinodali audientia episcopus dampnari prohibetur, sine preiudicio Romanae sedis intelligi oportet, que sua auctoritate quosque ualet dampnare uel dampnatos absoluere. Unde Gelasius: „Ipsi sunt canones etc.“infra causa S: „Sententia excommunicationis notatus.“

§. 1. Item Adrianus [c. 8.]: „Salvo Romanae ecclesiae in omnibusprimatu, manifestum est, quod illa, que sunt per unamquamqueprouinciam ipsius prouinciae sinodus dispenset, sicut Nicenoconstat esse decretum concilio . Cum uero accusatus ad concilium uenerit, quicquid considentium consultationibus agitur, autab accusantium parte proponitur, non contentiosis uocibus, sedmitissima uerborum relatione proferatur.

Unde in Tollet ano Concilio XI. [c. 1.] legitur :

Caput 3

In cognitione causarum contentiosi locum non habeant K

In loco benedictionis considentes Domini sacerdotes nullus debet aut indiscretis uocibus perstrepere, aut quibuslibet tumultibus perturbare , nullus etiam uanis fabulis uel risibus agi, et (quod est deterius) obstinatis disceptationibus tumultuosas uoces effundere. „Si quisenim (ut Apostolus ait) putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uanaest religio.“ Cultum enim suum iustitia perdit, quandosilentia iudicii obstrepentium turbo confundit, dicente Propheta: „Erit cultus iustitiae silentium.“ Debet ergo quicquid aut considentium consultationibus agitur, autab accusantium parte proponitur, sic mitissima uerborum relatione proferri, ut nec contentiosis uocibus sensus audientium turbent, nec iudicii uigorem de tumultu eneruent. Quicumque ergo in conuentu concilii hec, que premissa sunt, uiolanda crediderit, et contra hec interdictaaut tumultu, aut contumeliis uel risibus concilium pertur-bauerit, iuxta diuinae legis edictum, que precipit: „Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium, “ cum omni dedecore de consessione abstractus a communi cetusecedat, et trium dierum excommunicationis sententiam ferat.

PrevBack to TopNext