Quaestio 5
QUESTIO 5
Caput 1
Magis nocet qui crimen celat quam qui amicdbiliter indicat .
Non uos iudicetis maliuolos, quoniam crimen alterius indicatis. Magis quippe nocentes estis, quam si fratres uestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus uulnus habet incorpore, quod uelit occultari, cum timet secari, nonne crudeliter a te siletur et misericorditer indicatur? quanto ergo potius debes manifestares, ne deterius putrescat in corde?
Caput 2
Nec qui parcit est amicus, nec qui verberat inimicus.
Idem ad Vincentium Donatistam et Rogatistam , [epist. XLVIII.] Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui uer-berat, inimicus. „ Meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. Melius est cum seueritate diligere quam cum lenitate decipere.
§. 1. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligebat, quam esurienti panis frangitur, ut iniustitiae seductus acquiescat.
§. 3. Quis nos potest amplius amare quam Deus? Et tamen nos non solum doceresuauiter, uerum etiam salubriter terrere non cessat. Fomentis lenibus, quibus consolatur, sepe etiam mordacissimummedicamentum tribulationis adiungit, exercet fame patriarchas, etiam pios et religiosos; populum contumacempenis grauioribus agitat; non aufert ab Apostolo stimulumcarnis tertio rogatus, ut uirtutem in infirmitate perficiat.
Caput 3
Non odio habetur, sed diligitur , qui castigatur et corripitur .
Item ex sermone [LXXXIV.] Ambrosii, Amarior fortasse Non osculatur pater filium semper, sed aliquando castigat. Ergo quando castigatur qui diligitur, tunc circaeum pietas exercetur. Habet enim et amor plagas suas, que dulciores sunt, cum amarius inferuntur. Dulcior est enim castigatio religiosa quam blanda remissio. Unde ait Propheta: Dulciora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.
Dictum
Ex his uerbis datur intelligi, quod magis contulerit utilitati fraternae, qui crimen accusando uel indicando persequitur , quam qui celando fouere nititur. Eusebius au-tem contra statuere uidetur, dum aliorum crimina sponte confitentes in episcoporum accusatione recipi prohibet dicens [epist. I.ad Episcopos Galliae];
Caput 4
Ad accusationem non admittantur aliorum crimina sponte confitentes.
Illi, qui aut in fide catholica, aut inimicitia suspecti sunt, ad pulsationem episcoporum non admittantur. Nec illi, qui aliorum sponte crimina confitentur. Et ideoreplicanda sollicite est ueritas, quam sponte prolata inillis habere uox non potest. Hanc diuersis cruciatibus elatebris suis religiosus tortor exigere debet, ut dum penis corpora subiciuntur, que gesta sunt fideliter et ueraciter exquirantur.
Caput 5
De eodem.
Dictum
Sed aliud est ex lcaritate aliorum crimina deferre , ut quos secreta ammonitione corrigere non possumus conuictosiudicis sententia corripiat, atque aliud insidiando falsa obicere , uel insultando uera facile exprobrare. Illud autem karitatis, hoc uero inpietatis est offitium.
§. 1 Unde in eisdem Prouerbiis [cap. 12.] dicitur : „ Verba inpiorum insidiantur sanguini: osiustorum liberabit eos. Et infra: „ Qui quod nouit loquitur , iudex iusiitiae est: qui autem mentitur , testis est fraudulentus “ Item : „ Labium ueritatis firmum erit in perpetuum: qui autemtestis est repentinus , concinnat linguam mendacii Item [c. 13.]: „ Qui custodit os suum , custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum , sentiet mala. Verbum mendaxiustus detestabitur: inpius autem confundit et confundetur .“