Text List

Quaestio 6

QUESTIO 6

Dictum

Qui autem quod intulit probare non ualet, puniendus est.

Unde Adrianus Papa ait [in capitulis, c. 41.]:

Caput 1

Puniatur qui aliis falsa intulerit.

Omnis, qui aliis falsa intulerit, puniatur, et pro falsitate ferat infamiam.

Caput 2

De eodem

Item Gregorius Qui calumpniam illatam non probat, penam debet incurrere, quam, si probasset, reus utique sustineret.

Caput 3

Qua pena feriatur qui crimen illatum non probat.

Idem in Registro. Quia iuxta canonicas Patrum sententias qui calumpniam illatam non probat penam debet incurrere, ac per hoc, quia subdiaconus crimen diacono probare non potuit, quoniam inpositionem manus (qua carere potuisset)non habuit, non solum sacerdotio, sed offitio caruit, et tamquam reuera infamis meruit uerberibus castigari. Nam cui cum tribus testibus ueluti laico crimen quodlibet approbatur, non est mirum, quod obierit dum probare non sufficit, si corporali infamiae quemadmodum laicus ex iuris similitudine subiugatur. Quod enim esset diacono gradum amittere, hoc fuit subdiacono famae plenitudine caruisse.

Codice libro I., titulo de episcopis et clericis, [ 1 , 8.] Inperator Theodosius: §. 1. Presbiteri citra iniuriam questionumstestimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. Ceteri uero clerici, qui eorundem gradum uel ordinemsecuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges precipiunt, audiantur. Salua tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbiteri, qui suo 'nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporaleminiuriam sunt precepti, hoc ipso, quod nichil metuunt, uera suppresserint. Multo magis etenim pena suntdigni, quibus cum plurimum honoris per nostram iussionem delatum est occulto p inueniuntur in crimine. Eadem IX. in coli. iX;

§. 2. Presbiteri, diaconi, si falsum testimonium dixerint, si quidem in re pecuniariadiuino ministerio duntaxat per XII. annos separati monasterio tradantur: si in criminali, clericatus honore nudat ilegitimis penis subiciantur. Ceteri clerici sinedelectu causae legitime coherceantur.

Caput 4

Ad sanctae communionis ministerium non accedatqui crimen illatum non probat.

Idem Ianuario Episcopo , [lib. III. ep. 24.]. Epiphanium presbiterum quorumdam sacerdotum litteris criminaliter accusatum, cuius nos, ut ualuimus, causam discutientes, nichilque in eo obiectorum reperientes, ut ad locum suum reuerteretur absoluimus. Criminis ergo eius auctores uolumus te perscrutari, et nisi qui eandem transmisit epistolam paratus fuerit hoc, quod obierit, canonicis atque districtissimis probationibus edocere, nullatenus ad sanctae communionis ministerium accedat.

Caput 5

Qua pena feriendus sit delator.

Item ex decreto Adriani Papae , [cap. 49-] Delatori autem lingua capuletur, aut conuicto caput amputetur.

§. 1. Delatores autem sunt qui inuidia produnt alios.

Caput 6

De eodem.

Item ex Concilio Eliberitano. Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit proscriptus uel interfectus, placuit, non nisi in fine accipere communionem. Si leuior causa fuerit, infra quinquennium accipere poterit communionem. Si catecuminus fuerit, post quinquennii tempora admittatur ad baptismum.]

Caput 7

De eodem .

Item ex VIII. Sinodo Si quis falsum dixerit, uel personam innocentis falso crimine maculauerit, iuxta sacerdotis arbitrium diuturna penitentia expurgetur.

Caput 8

A communione coherceatur secularis, uel laicus qui ecclesiam uel clericum per calumpniam fatigauerit.

Item ex Concilio Agatensi, [c. 32.] Si quis uero secularium per calumpniam ecclesiam aut clericum fatigare presumpserit, et conuictus fuerit, ab ecclesiae liminibus et catholicorum communione, nisi digne penituerit, coherceatur.

PrevBack to TopNext