Quaestio 5
QUESTIO 5
Caput 1
Onus probationis reo non incumbit.
Quod autem postulas, ut illuc personam dirigere debeamus, qua de his, que dicuntur, possit esse probatio, esset utcumque excusabile, si umquam ratio ei, qui accusatur, necessitatem probationis inponeret. At postquam non tibi, sed accusantibus hoc onus incumbit, ad nos, sicut prefatisumus, dilatione cessante uenire non desinas.