Quaestio 4
QUESTIO 4
Caput 1
A quo sit ferenda sententia, quando conprouinciales episcopi discordant.
Si quis episcopus criminaliter in iudicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem episcopos prouinciae, qui conuenerint, diuersas habere sententias, et alios quidem innocentem eum pronunciare, alios reum, propter huiusmodi controuersiam amputandam placuit sanctae Sinodo metropolitanum episcopum alterius uicinae prouinciae aduocari, et aliquantos cum eo episcopos alios, qui pariter residentes quecumque fuerit > dirimant questionem, propter hoc, ut sit firmum iudicium, quod ab unius prouinciae episcopis fuerit promulgatum.
Caput 2
Quando electi iudices inter se de sententia discordes extiterint, de uicina prouincia archiepiscopus aduocetur.
Item ex Concilio Martini Papae. Si quis episcopus in aliquibus iudicatur, et uiderit ipsos episcopos, qui in prouincia sua sunt, inter se iudicio discrepare, ut alii uideantur eum, qui iudicatur, iustificare, alii condempnare, pro diffinitione huius dissensionis hoc placuit sanctae smodo , ut de prouincia uicina alter metropolitanus conuocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem.
Dictum
Caput 3
Primati deferantur negotia, que metropolitanus explicare non ualet.
Si inter episcopos eiusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico iure uel de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem diiudicet, et si non adquiescat utraque pars iudicatis, tunc primas regionis inter ipsos audiat, et quod ecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentaneum sit, hoc diffiniat, et nulla pars calculo eius ualeat contradicere.
Caput 5
Episcopus, qui ab episcopis suae prouinciae consonam sententiam reportauerit, ob aliis iudicari non poterit .
Dictum
Caput 7
In renouatione iudicii memoria B. Petri est habenda.
Item ex Concilio Sardicensi, [c. 4.]. Osius episcopus dixit: „Quod si aliquis episcopus adiudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, alterum iudicium renouetur, si uobis lacet, S. Petri apostoli memoriam honoremus, ut scriatur uel ab his, qui examinauerunt, uel etiam ab aliis episcopis, qui in prouincia proxima morantur, Romano episcopo. Et si iudicauerit renouandum esse iudicium, renouetur et det iudices. Si autem probauerit talem causam, ut ea non refricentur, que acta sunt, que decreueritRomanus episcopus confirmata erunt. Si hoc ergo omnibus placet, statuatur." Sinodus respondit: Placet.