Text List

Quaestio 3

QUESTIO 3

Dictum

Quod autem symoniacus habendus non sit qui post electionem pro indempnitate ecclesiae iuramentum prestitit, facile probatur. Aliud est enim ante electionem iuramentum facere, uel se facturum pacisci ad hoc, ut eligatur: aliud est nulla precedenti conuentione post electionem huiuscemodi iuramentum offerre. Illud ab offitio tamquam munus inpensum deicit: hoc autem consecrando nullum inpedimentum generat. De priori casu scribit Pelagius Clero Catinensi:

Caput 1

Qui in episcopum eligitur de rebus ecclesiasticis aliquam securitatem nulli facit.

Talia quidem iamdudum ad fratrem et coepiscopum nostrum Eucarpum de uisitatione Catinensis ecclesiae scripta direximus, ut in eis iudicium nostrum potuissetis agnoscere. Verumtamen, quia quosdam ibi non sana intentione, sedprauis studiis dissensiones suscitare uestra etiam relatione cognouimus, qui scientes se ad episcopatum nec etate, nec scientia, nec uitae meritis posse perduci, ad hoc tantummodo inquietare ecclesiam uolunt, ut sibi de his, que exipsa presumpta sunt, inpunitatem futurus promittat episcopus, et fiat rapinae securitas, episcopatus ambicio: hecetiam uos duximus conmonendos, ut decretum in Elpidium diaconum factum, et subscriptum ab omnibus, quos uestra relatio designauit, ad nos cum predicti uisitatoris epistola, et cum eodem diacono maturetis Deo propitiante perducere. Et post pauca: Cum hic filius noster, uir magnificus, Leo pretor uenisset, retulit nobis de singulis, que illic mota sunt, et quomodo prope uota totius ciuitatisin Elpidio diacone concordarent. Unde, quia de memoratiuiri testimonio dubitare omnino non possumus, idcirco, Elpidium sicut dictum est, diaconem ad nos facite properare, nec expectetis ulterius, ut ammonitio ad eum debeat nostra destinari. Quem tamen per uestram dilectionempresenti iussione specialiter ammonemus, ne cui sealiquid dare uel daturum esse promittat, sed neque de ecclesiasticis preteritis causis aliquam securitatem cuiquamfacere audeat siue promittere, aut quasi factus episcopusea, aue direpta sunt &, permanere libere patiatur, sciens, quod si tale aliquid fecerit uel fecit, nec a nobis omninopermittitur ipsa ualere promissio, et cum iudicii nostri, quod de ipso habuimus, aampno pastoralis consecrationisordinem promereri non poterit.

Dictum

De secundo Uero casu in gestis Urbani II. legitur :

Caput 2

Post electionem pro indempnitate ecclesiae licet electo iuramentum prestare.

Artaldus Arelatensis episcopus, Narbonensis ecclesiae suffraganeus, Romam consecrandus ad dominum Papam Urbanum uenit; suus quippe archiepiscopus eum consecrarenolebat, quoniam post electionem suam propter bona ecclesiae conseruanda canonicis iurauit. Consecratus itaque est a domino Papa Urbano, ante purgatus huiusmodi iuramento: "De iuramento, quod canonicis feci nostrae ecclesiae post electionem, nullam conuentionem ante ut eligererfeci. Narbonensis uero archiepiscopus nullius preter idcriminis causa consecrationem nostram omisit, mesciente, neque michi criminis conscius sum, propter quod asacerdotio me repellat.“

PrevBack to TopNext