Quod autem ante clericis tempus sententiae ab episcopo suo
discedere non liceat, probatur auctoritate Simae i Papae, dicentis:
Caput 1
Ante tempus sententiae non licet
clericis ab episcopo suo discedere.
Nonne directa sunt uerba canonum: „Qui clericorum ab
episcopo suo ante tempus sententiae pro dubia suspicione discesserit, manifestam in eum
manere censuram?“
§. i. Lex enim ecclesiastica pontificem ab aliis accusatum prius, quam
sub luce obiecta constiterint exigit non relinqui.