Quaestio 5
QUESTIO 5
Dictum
Caput 1
A sede sancta apostolica uocatus episcopus ad domum non reuertatur, nisi purgatus et apostolicis litteris instructus.
Quilibet fratrum pulsatus, atque ab hac sancta sede uocatus, cum se nobis representauerit non prius reuertatur, quam hinc litteris apostolicis uel formatis plenitet instructus atque purgatus sit, si fuerit unde, et, postquamdomum reuersus fuerit, cognoscant uicini sui qualiter suam aliorumque causam hic finierit, quatinus illama bsque ulla ambiguitate nunciare et predicare omnibus possit. Ab hac enim sancta sede a sanctis apostolis tueri, defendi et liberari episcopi iussi sunt, sicut eorumdispositione ordinante Domino primitus constituti sunt, sic huius sanctae sedis (cuius dispositioni eorum causas et iudicia seruauerunt) protectione futuris temporibus sint ab omnibus peruersitatibus semper liberi. Unde culpantur hii, qui circa fratres aliter egerint, quam huius sedis rectoribus placere cognouerint.