Quaestio 1
QUESTIO 1
Caput 3
Unde Damasus Papa epist. IV. ait: Per illicitam manus inpositionem uulneratum caput illi, qui uidebantur aliquid accepisse, habebant, et ubi uulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixasanetur macula, id est, reiterari necesse est quod legitimeactum aut collatum minime probatur, si perfectum essedebebit. Nam quomodo honorem possit retinere qui abillo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, inuenire non possum.]
Dictum
Sed excommunicati hic intelligendi sunt, qui in ipsa sua ordinatione penam excommunicationis contraxerunt, quinumquam in numero catholicorum fuerunt. Ceterum, qui inter catholicos prius deputati sunt, si postea excommunicationis sententia notati fuerint, ordinationes tamen eorum ab ecclesia misericorditer tollerantur.
Caput 4
Ordinationes ab excommunicatis non symoniace factae ex misericordia tollerantur.
Ab excommunicatis quondam tamen catholicis episcopis ordinatos, si quidem non symoniace ordines ipsos acceperunt, et si ipsos episcopos symoniacos non fuisse constiterit, ad hoc, si eorum religiosior uita et doctrinae prerogatiua uisa fuerit promereri, penitentia indicta, quam congruam duxeris, in ipsis, quos acceperunt, ordinibus permanere permittas. Ad superiores autem conscenderenon concedimus, nisi necessitas et utilitas maxima flagitauerit, et ipsorum sancta conuersatio promeruerit.
Dictum
Caput 5
Qui nominatim excommunicati sunt, et qui aliorum sedes inuadunt, alios ordinare non possunt.
Ordinationes, que ab heresiarchis factae sunt nominatim excommunicatis, et ab eis, qui catholicorum adhuc uiuentium episcoporum sedes inuaserunt, irritas esse iudicamus, nisi probare ualuerint, se, cum ordinarentur, eosnescisse dampnatos.
§. 1. Qui uero ab episcopis quondam quidem catholice ordinatis, sed in scismate a Romana ecclesia separatis consecrati sunt, eos, nimirum cumad ecclesiae unitatem redierint, seruatis propriis ordinibus misericorditer suscipi iubemus, si uita et scientia eosconmendat.
§. 2. Amodo uero quicumque a predictiss cismaticis sanctae Romanae ecclesiae aduersariis seordinari permiserit, nullatenus hac uenia dignus habeatur.
§. 3. Quamuis autem misericordiae intuitu magnaque necessitate cogente hanc in sacris ordinibus dispensationem constituerimus, nullum tamen preiudicium sacris canonibus fieri uolumus, sed obtineant proprium robur, et cessante necessitate illud quoque cesset, quod factum est pro necessitate. Ubi enim multorum strages iacet, subtrahendum est aliquid seueritati