Quaestio 2
QUESTIO 2
Caput 1
Alterius ecclesiae parrochianum nullus iudicare presumat uel excommunicare ,
Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parrochianum iudicare, uel ordinare aut excommunicare presumat, quia talis iudicatio, uel ordinatio, aut excommunicatio uel dampnatio nec rata erit, nec uires ullas habebit, quoniam nullus alterius iudicis, nisi sui, sententia tenebitur aut dampnabitur. Unde et Dominus in Euangelio, loquitur dicens: „Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
Caput 2
Unde Urbanus Papa: Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet conmissum alteri sacerdoti recipere ad penitentiam sine eius consensu, cui prius se conmisit, nisi per ignorantiam illius, cui penitens prius confessus est. Qui uero contrahec statuta facere presumpserit, gradus sui periculo sub-iacebit.]
Caput 3
In alterius ecclesia , nisi eo uocante, nulli aliquid agere licet.
Idem [Calixtus epist. II.] Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat ciuitatem, aut adpossessionem accedat, que ad eum non pertinet, et alteriusepiscopi parrochiam , super eius dispositionem, nisi uocatus ab eo, cuius iuris esse cognoscitur s, utquicquam ibi disponat, uel ordinet, aut iudicet, si sui gradus honore potiri uoluerit. Sin aliter presumpserit, dampna-bitur, et non solum ille, sed cooperantes et consentientes ei, quia sicut ordinatio, ita eis et iudicatio etaliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinarenon poterit quo modo iudicabit? nullatenus proculdubioiudicabit aut iudicare poterit.
Caput 4
De eodem
Item ex Concilio Nannetensi, c. i. In dominicis uel festis diebus presbiteri ante, quam missas celebrent, plebem interrogent, si alterius parrochianusin ecclesia sit, qui proprio contempto presbitero ibi missamuelit audire. Quem si inuenerint, statim ab ecclesia abi-ciant, et ad suam parrochiam redire conpellant.]
Caput 6
Ad ordinationem clericorum uel ecclesiarum alterius episcopi, nisi ab eodem inuitatus , non accedat episcopus.
Item ex Concilio Antio ceno, [c. 13.] Nullum episcopum audere debere ex alia prouincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in ecclesiis aut proferre ad sacrum ministerium. Nec ab aliis illuc tranatur episcopus, nisi forte per litteras rogatus abierit non solum a metropolitano, sed ab his, qui cum eo sunt, omnibus ipsius prouinciae episcopis. Quod si nullo inuitante inordinate superueniat, et aliquos uel ordinare presumpserit, uel quoslibet illi ecclesiae conpetentes, qui ad se minime pertinent, usurpare temptauerit, uacua quidem et inania erunt omnia, que gesserit, ipse uero huius indisciplinati ausus et irrationabilis cepti dignas causas exendat, tamquam depositus a sancta Sinodo et propter uiuscemodi presumptionem iam dampnatus .
Caput 7
Ad ordinationem ecclesiae , que sibi conmissa non fuerit , minime accedat episcopus .
Item ex eodem , [c. 22.] Episcopum non debere irruere in alienam 'ciuitatem, que illi probatur non esse subiecta, neque in regionem, que ad eius curam minime noscitur pertinere, ad aliquid ordinandum, neque presbiteros aut diaconos constituere adalios episcopos pertinentes, nisi forte cum uoluntate ettestimonio propriae regionis episcopi. Quod si quis-iam horum tale facere uoluerit, irrita quidem erituiusmodi ordinatio, et que malef usurpauerit a Sinodo arguantur. Nam siff ordinare non potuerit, nullatenus adalios pertinentem iudicare presumat.
Caput 8
Non accedant episcopi ad ecclesias, que sunt extra eorum diocesim.
Item ex Sinodo Constantinopolitana [I., c. 2.] Episcopi, qui extra diocesim sunt, ad ecclesias, que extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant et permisceant ecclesias. Secundum regulas constitutas Alexandriae quidem episcopi ea, que sunt in Egipto, tantum gubernent; orientis autem episcopi solius orientis curam gerant, seruatis honoribus primatus ecclesiae Antiocenae, qui in regulis Nicenae sinodi continentur. Sed et Asianae diocesis episcopi ea, que sunt in Asiaet que ad Asianam tantummodo diocesim pertinent, gubernent. Ponti autem episcopi Pontiae tantum diocesis habeant curam. Traciae uero ipsius tantummodo Traciae.
Caput 9
De eodem.
Item. Non inuitati episcopi ultra diocesim accedere non debent super ordinandis aliquibus, uel quibuscumque disponendis ecclesiasticis causis, seruata regula, que supra scripta de unaquaque diocesi est. Manifestum est namque, quod per singulas quasque prouincias prouincialis sinodusamministrare et gubernare omnia debeat, secundum ea, quesunt in Nicena Sinodo diffinita.
Dictum
Caput 10
Clerici ab episcopo alterius parrochiae ordinati a proprio in suis ordinibus recipi possunt.
Lugdunensis parrochiae clericos, quos contra statuta canonum ab alterius parrochiae episcopis ordinatos litterarum tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorumhonore recipere prudentia religionis tuae poterit, si eos aliascanonice et sine prauitate aliqua ordinatos constiterit, sitamen eorum uitam probabilem id indulgentiae perspexeris promereri. Legimus quippe, S. Epiphanium episcopum ex diocesi S. Iohannis Crisostomi quosdam clericos ordinasse, quod sanctus uir omnino non fecisset, si eis detrimentum fore perpenderet. Quos igitur recipiendos moderatio tua arbitrata fuerit, iniuncta satisfactionis gratia propter ecclesiam, quam offenderunt, cognita penitentia, miserationis intuitu in suo quoque honore recipies, salua in omnibus sanctorum canonum disciplina.