Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus possit facere universum melius quam fecit.
VIdetur primo quod non quia Deus, & natura semper faciunt quod melius est vt patet 2 Coeli ergo videtur vniuersum factum fuisse in meliori dispositone, auam potuit fieri.
AD OPPOSITVM arguo, quia credimus, quod Deus possit producere aliqua entia in vniuerso nobiliora entibus, quae produxit, & per consequens si haec faceret, resultaret ex eis melius vniuersum
RESPONDEO ad istam quaestionem breuiter, quod duobus modis potest intelligi ista quaestio; Vno modo vt quaeratur de vniuerso quantum ad suas partes; Alio modo vt quaeratur de vniuerso quantum ad suum ordinem: si fiat quaestio de vniuerso quantum ac suas partes, sic dico tribus modis posse intelligi hanc meliorem dispositonem, quorum duo sunt concedendi, tertius vero omnino est negandus. Primo modo potest intelligi, quod vniuersum melioretur in partibus suis, quia superaddantur ei aliquae partes istis nobiliores, & sic potest concedi vniuersum posse meliorari, nam possent crea ri in vnit erso aliquae species nobiliores istis creatis; Alio modo potest intelligi, quod vni uersum melioretur in partibus suis quantum ad illas partes, quas modo habet in suis perfectionibus accidentalibus, & isto modo etiam concedi potest vniuersum posse meliorari, nam videmus continue, quod aliquae partes vniuersi proficiunt in suis perfectionibus accidentalibus, aliquae vero deficiunt, isto enim modo meliorabitur vniuersum post diem iudicij quando cessabit corruptio absentibus; Tertio vero modo potest intelligi, quor vniuersum melioretur in partibus suis, quas modo habet quantum ad suos gradus essentiales specificos, & i sto modo non est possibile vniuersum meliorari, quia gradus essentiales specifici non possunt variari manentibus entibus eorum: & ideo ostensum est superius in 17. distinct quod etiam forma accidentalis non potest augeri in suo esse. Quapropter patet quid sit dicendum huic quaestioni quantum ad primum intellectum, Si autem intelligatur de vniuer so quo ad suum ordinem: sic est etiam distinguendum, nam duobus modis potest intelligi vniuersum in suo ordine meliorari, vno modo vt melioretur in illo ordine quam partes vniuersi habent inter se, & isto modo concedunt aliqui vniuersum posse meliorari, quia possunt meliori res fundantes istum ordinem, saltem accidentaliter. Istud tamen dictum non approbo, quia quantumcunque res meliorentur, proportio tamen quae est inter eas non mutatur, & per consequens melius videtur dicendum vniuersum non meliorari isto medo, alio vero modo potest intelligi, quod vniuersum melioretur in suo ordine, quem habet ad finem, & isto modo non habet aliquod dubium, quod meliorari non possit, quia cum ordinetur in ipsam Deum, impossibile est ipsum ordinari in finem meliorem. Patet igitur quid sit dicendum ad hanc quaestionem.
On this page