Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum voluntas divina convenienter distinguatur in voluntatem signi, et beneplaciti.
DISTINCTIONIS XLV. QVAESTIO VNICA Vtrum voluntas diuina conuenienter distinguatur in voluntatem signi, & beneplaciti.
VIDETVR primo quod non, quia vvoluntas signi aut significat ipsummet diuinum beneplacitum, aut aliquid aliud; si dicatur quod significat ipsummet di uinum beneplacitum, non est distincta voluntas ab eo, si vero significet aliquid aliud, tunc istud membrum non congruet diuinae voluntati, quapropter videtur nullo modo dicta distinctio conueniens
INOPPOSITVM est Magister in litera. RESPONDEO ad istam quaestionem breuiter dicens, quod dicta distinctio est conueniens praemitto tamen quid sit intelligendum per voluntatem signi, & beneplaciti; per voluntatem ergo beneplaciti nil aliud intelligo, nisi ipsum beneplacitum, prout est idem quod diuinum velle aeternum, & immutabile; per voluntatem vero signi intelligo omne signum exterius exhibitum, vel preceptum ad manifestationem diuini beneplaciti, siue veraciter manifestet, siue praetendat se illud manifestare.
Hoc praemisso statim apparet quod dicta distinctio est conueniens; nam videmus in nobis, quod non solum actus volitionis interior appellatur nostra voluntas, sed etiam ipsum signum exterius exhibitum indicans talem actum: quapropter consueuimus dicere quod mandatum Praelati exterius prolatum, vel scriptum est sua voluntas, quod non est propter aliud, nisi quia indicat actu volitionis intrinsecum, & eodem modo consueuimus dicere, quod peritio subditi exterius prolata, vel scripta est sua voluntas propter eandem causam. Quare possumus conuenienter vti tali distinctione in nobis dicendo, quod voluntas in nobis dicitur dupliciter, scilicet de voluntate beneplaciti, quae non est aliud quam actus volitionis, qui habet voluntatem intrinsecus informare, & de voluntate signi quae non est aliud, quam quoddam signum extrinsecum, indicans exterius nostram voluntatem, & quia in cognitione diuinorum venimus maxime per ea quae sunt in nobis, possumus conuenienter dictam distinctionem ad diuina applicate, maxime cum videamus eam sibi non repugnare, sed potius conuenire, quapropter apparet quod praefata distinctio ad diuina applicata conuenienter assignatur.
Intelligendum tamen, quod voluntas signi subdiuiditur a Magistro in quinque, scilicet in praeceptum, consilium, prohibitionem, operationem, & permissionem, quorum signorum sufficientiam, quamuis diuersi diuersimode assignent, tamen videtur ad praesens sic posse assignari.
Dicimus enim quod omne signum indicatiuum diuinae voluntatis, vel indicat eam, vt ad bonum promouendum, vel indicat eam, vt ex malo bonum elicientem, si ergo indicat eam vt ex malo bonum elicientem, sic habemus vnum signum, & est permissio, nam diuina permissio, qua permittit malum, est signum suae omnipotentis voluntatis, qua potest ex malo bonum elicere; si autem signum indicet diuinam voluntatem, vt ad bonum promouentem, hoc potest esse dupliciter, quia vel indicat diuinam voluntatem promouentem ad bonum retrahendo a malo, & sic est aliud signum, quod vocatur prohibitio, vel indicat diuinam voluntatem directe dirigentem ad bonum, & h c potest esse tripliciter, secundum quoc diuina voluntas tripliciter potest nos ad bonum dirigere, vno modo proponendo nobis ea, quae sunt nostrae saluti necessaria, & hoc facit per praeceptum; alio modo proponendo nobis ea, quae sunt ad nostram salutem conferentia, & hoc facit per consilium; Tertio modo operando in nobis bonum, & hoc facit per operationem. Patet igitur quid sit dicedum ad hanc quaestionem.
On this page