Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentary on the Sentences

Fishacre Prologus

Prologus

Distinctio 1

How to Cite

Next

Fishacre Prologus [Bnf 15754 Transcription]

1

O 11 "O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei" constat quod non est parum admirabilis illa sapientia quam admirans sit exclamat doctor gentium qui raptus usque ad 3m caelum "audivit archana verba quod non licet homini loqui" Cor 12

2

propterea anorum videamus quaesit sapientia ista / duplicem dicit Iacobus in cantica sua 3 in fine esse sapientiam unam quidem desursum et alia de deorsum quae complectitur omnes saeculares scientias quam idem in 3 partes dividit dicens "non est ista sapientia desursum descendens sed deterrena animalis et diabolica" / terrean quantum ad lucrativas scientias / animalis quantum ad phisicas; diabolica quantum ad haereticas et magicas sub quibus continentur quaedam astrorum iudicia geomantia et omnes demdivinationes auguria et sortilegia quia ergo istae omnes de deorsum sunt constat quod nulla earum esset illa cuius altitudinem admiratur apostolus sic exclamans "O altitudo" etc sed illa tamen quae desursum est unde manifestans cuius altitudinem admiretur subdit "sapientiae et scientiae dei" quasi dicat non mundi id est secularum scientiarum

3

illas ergo relinquimus et de hac sola intendimus / haec autem triplex est quasi quae in triplici libro scripta scilicet in libro vitae in libro scripturae in libro creaturae unde prov 8 22 "ostendam tibi hodie eam" id est in praesenti tempore ecce descripsi tibi eam et tripliciter de hac ergo non ut scripta est in mente divina nec ut scripta est in creatura sed secundum quod scripta est in sacra scriptura intendimus in libro enim vitae legunt beati spiritus in caelo in libro creaturae legit adam ante peecatum in paradiso in libro vero scripturae legendum est nobis in hoc exilio De hac ergo quae desursum est sapientia secundum quod scripta est in sacra scriptura intendimus scripta est in sacra

4

De qua 4 videamus secundum 4 genera causarum / scilicet neccessitatem vel utilitatem quod spectat ad causam finalem / auctorem quod spectat ad efficientem / subiectum quod spectat ad causam materialem / unitatem et divisionem quod spectat ad causam formalem. / quod autem non " sit " tantum utilis sed neccessaria sic potest constare Innatum est homini desiderium sciendi non tantum hoc vel illud sed omnia unde philosophus in principio metaphysica veteris "omnis homo natura scire desiderat" non dicit scire hoc vel illud sed scire simpliciter dans intelligere desiderium sciendi omnia esse nobis innatum / unde luc 18 in fine caeco qui figurat genus humanum in persona enim humani generis dicit Ps "lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum" dicit dominus "quid vis ut faciam tibi At ille dixit domine ut videam" non dicitur ut videam hoc vel illud sed simpliciter igitur desiderium sciendi omnia innatum est homini

5

sed omnia scripta sunt in mente divina quid ergo neccesse est homini desideranti scire omnia nisi in illum beatum librum inspicere / set heu quamvis hunc librum signatum et clausum sigillis 7 apparuerit agnus qui occisus est apoc 7 tamen fulgorem litterarum huius libri lippientes oculi humani non sustinent intueri / Iste enim liber est Deus de quo iohannes 1 lux et tenebrae in eo no sunt ullae et ideo oculis nostris qui assueti sunt tenebris est inaccessibilis. unde quod 6 prima thimothea fine "qui habitat in lucem inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest" et ideo sicut prius clausa sic et nunc aperta nos latet scriptura illa vel sapientia unde ecc 1 "sapientia dei praecedentem omnia quis investigavit" et ideo ys 29 in medio "erit vobis visio omnium omnia enim in mente divina sunt sicut verba libri signati" vobis inquit id est hominibus angelis enim aperta est et beatis animabus / aut igitur frustra innatum nobis esset desiderium sciendi omnia aut oportuit scribi omnia in libro obscuriore et quidem non unico sed duplici

6

omnis enim nostra... "Omnia vidit oculus meus et audivit auris mea, et intellexi"

7

sicut ergo sapientia

8

sic ista quidem Augustinus de trinitate libro 2, capitulo 1 "non ero segnis ad inquirendum substantiam Dei sive per scripturam eius sive per creaturam quae utraque nobis ad hoc proponuntur intuenda ut ipse quaereatur ipse diligatur qui et illa inspiravit et istam creavit"

9

sicut ergo dicit astrologus

10

Ex eisdem etiam

11

Sicut enim iam dictum est augustinus in libro 2 de doctrina christiana "quantum minor est auri, argenti vestisque copia, quam de Aegypto secum ille populus abstulit, in comparatione divitiarum quas postea ... humilitate discuntur"

12

in deo enim ... "in quo omnia" ... de causis 21 propositio "primum est dives per seipsum et est dives maius" Deu 32 "dei perfecta sunt opera" Sap 8 "Attingit a fine usque ad finem fortiter" Sap 18 "usque ad caelum attingebat stans in terra" ecclus 24 "girum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi" Eccles. 7 "alta profunditas quis inveniet eam"

13

Cum ergo "o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei"

14

Hinc statim patet

15

Hinc insuper Gal 4 "abraham duos filios habuit unum de ancilla et alterum de libera" Gen 16

16

sic ergo tibi Gen 16 "ecce conclusit me dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex ea suscipiam liberos" "cumque ille adquievisset deprecanti tulit agar aegyptiam ancillam suam post annos x quam habitare coperant" "cernens rachel quod infecunda esset habeo inquit famulam balam ingredere ad illam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios"

17

Sed fateor mirabile

Back to TopNext

On this page

Fishacre Prologus