Text List

Liber I, Quaestio 20

Quaestio 20

Circa textum

"Praeterea diligenter considerandum est" Ista distinctio ad praecedentes continuatur post quam magister determinavit de processione spiritus sancti temporali nunc tractat de quadam proprietate eius spirituali et dividitur ista distinctio in quinque partes sed quod quinque movet quaestiones nam primo quaerit utrum eadem ratione sit donum quadatur 2o cui proprie spiritus sanctus donatur 3o utrum filio nascendo ut essentia sic tribuatur 4o utrum filius quia nobis datus etiam videtur esse di ¶ 5o utrum spiritus sanctus exeo quia se ipsum dat ad se referatur 2a pars est ibi sed quaeritur cui donabilis 3a ibi hic oritur quaestio 4a ibi hic quaeritur utrum filius et Ista post haec queritur utrum spiritus sanctus

Quaestio

UTrum propter donum aeternum temporaliter datum gratuite quilibet iustus deo obligetur infinite

Rationes principales

et arguitur primo quod non quia nullum est donum in divinis igitur quaestio falsa consequentia nota assumptum probatur quia vel diceretur notionaliter vel essentialiter non essentialiter quia donum esse est a patre procedere sed augustinus 4 de trinitate capitulo penultimo nec etiam notionaliter cum primo quia tota trinitas se communicat cum 2o quia pater filio dat quid quod habet cum 3o quia ratio doi est amor qui est essentialis cum 4o quia plures personae dantur igitur quaestio falsa

¶ 2o sic sequetur quod non plus ob ligarentur iusti novi testamenti quam antiqui consequens falsum consequentia patet quia tam isti quod illi infinite et falsitas consequentis probatur tamen primo propter beneficium incarnationis tamen 2o propter accelerationem divinae visionis tamen 3o propter effectus multos divinae miserationis igitur quaestio falsa

¶ 3o sequitur si quaestio sit vera quod nichil ab homine est appetendum nec aliquid homo appetere debet quod eum ad se quamdum hoc donum non iuvat etc ad bonum gratiae non inclinat quod est falsum quia tunc esse suo naturali nulla propria ratio diligibiliter corresponderet quod est falsum igitur etc

¶ In oppositum cum 11 augentur dona rationes etiam crescunt donorum sed hoc donum plus proficit homini quam bona creata infinita igitur obligat hominem infinite per consequens quaestio falsa

Conclusio 1

Conclusio

¶ prima conclusio solus spiritus sanctus proprietate suae originis accipit ut donum et donabilis sit haec conclusio est beati augustini 15 de trinitate capitulo 17 "non frustra in hac trinitate non dicitur verbum dei nisi filius nec dicitur donum dei nisi spiritus sanctus" et 4 de trinitate capitulo 14 "sicut natum esse est filio a patre esse ita spiritum sanctum donum dei esse est a patre et filio procedere"

¶ Item 5 de trinitate capitulo 5 et habentur verba a magistro in ista distinctione "ipsa relatio non apparet in hoc nomine spiritus apparet autem dicitur donum dei donumenim est patris et filii" multae sunt auctoritates conclusionem hanc satis suffcicientis probantis

Obiectiones et responsiones

¶ Contra istam conclusionem sunt rationes tactae supra in principali in pede quaestionis ad quas faciliter respondeo / ad potentiam non est idem communicare se quod donum est proprie

¶ ad 2am licet pater det essentiam filio ipsum generando non tamen ipse dicitur proprie donum

¶ Ad 3am ratio propria doni est amor non ut essentialiter sed potius ut notionaliter licet proprium nomen sibi non habeamus

¶ ad 4m non omne quod datur donum proprie appellatur

Corollarium 1

¶ primum corollarium spiritus sanctus eo donum quo spiritus sanctus et econverso eo spiritus sanctus quo donum patet haec satis ex verbis augustinus adductis pro conclusionis probatione et etiam sequitur cum conclusionem manifeste Cum idem sit ipsum esse utrumque /

Obiectiones et responsiones

¶ Contra istud corollarium si corollarium esset verum sequitur quod esse donum erit proprietas spiritus sancti personalis consequens falsum quia illud quod convenit spiritui sancto in ordine ad creaturas non est proprietas personalis sicut esse donum est huius igitur corollarium falsum consequentia prima satis videtur nota

¶ Ad istam rationem respondet thomas de argentinis in ista distinctione arguo 3o negando minorem sed hoc non est consequentis dictum dictis magistri sententiarum nec etiam dictis domium Egidii nec etiam dictis propriis nam in 2o articulo dicit quod donum dicitur quasi aptum ad dandum sed talem aptitudinem non habet respectu ad intra igitur per respectum adextra Respondeo igitur aliter ex dictis domini aegidii negando maiorem sumendo convenitur habitualiter unde licet verbum esse conveniat filio actualiter per respectum ad intra actualem tamen convenit ei per respectum habitualem ad creaturas in eo quodm 2m augustinus 15 de trinitate capitulo ii initium omnis operis verbum sic similiter dicitur de spiritu facto ideo illa maior erit falsa pro hiis lacius videatur idem dominus Egidius in ista distinctione quaestione prima ubi ponit triplicem ordinem respectuum sive relationum

Corollarium 2

¶ 2m corollarium sicut filio convenit prima ratio pro directive artis sic spiritui sancto ratio prima communicative liberalitatis prima pars per se patet ex dictis augustini iam adductis et in 15 de trinitate eiusdem capitulo 16 et 6 de trinitate capitulo vult quia dicitur ars omnipotentis dei plena omnium rationum viventium / 2a pars patet 15 de trinitate eiusdem capitulo 19 quia per hoc donum quod est spiritus sanctus membris christi quibuscumque dona propria dividitur / ad idem est magister in littera in fine 17 distinctione et etiam in ista distinctione 18 igitur corollarium verum

Obiectiones et responsiones

¶ Contra istud corollarium si istud corollarium esset verum sequitur quod spiritus sanctus esset ratio communicativa patri quia communicaret essentiam divinam ipso filio in divinis quod est falsum et consequentia patet cum pater commnicet essentiam ratione communicativa filio

¶ Ad istud respondetur quod corollarium est accipiendum non solum de communicatione libera sed etiam per modum libertatis modo licet pater conmunicet essentiam divinam filio libere non tamen per modum libertatis sed potius per modum naturae inde est quod consequentia neganda

Corollarium 3

¶ 3m corollarium spiritus in divinis dicitur donum aeternaliter sed datio ex parte non quemlibet sed quaedam in redibilis patet corollarium quia haec est ratio donus datio irredibilis secundum philosophum 4 thopicorum

¶ ad idem est augustinum 11 de trinitate et 15 et habentur verba in litera de / per totum illud capitulum quod est 34m de parvis ostendit qualiter spiritus eternaliter dicitur donum et temporaliter dicitur datus

Obiectiones et responsiones

¶ Contra istud corollarium nulla est differentia inter donum et datum igitur si non aeternaliter dicitur datus igitur nec aeternaliter dicitur donum

¶ Ad istam negatur assumptum quia tam 2m aegidium tam thomam de argentinis donum differt in tribus a dato insignificato quia dationem liberam in modo significandi quia aptitudinem Inconsignificato quia sive tempore cum sit nomen datum Cum tempore cum sit participium

Conclusio 2

Conclusio

¶ 2a conclusio quamvis gratificatis vinculum et obligationis ligamen inter duas creaturas ratione beneficii ad plenum possit extingui impossibile tamen est huius obligationem creaturae a deum plene dissolvi

/ prima pars est contra thomam branwardin libro 2o corollario ult capi et probatur sic nam si hoc non esset verum sequitur quod si reciperem li x duarum et darem nullae libras quod non satisfacerem illi ad plenum quod est falsum Confirmo nam tantum potest a b impedire de bono per possibile quantum b a potest facere divinalo quod huius obligo extinguitur igitur a potest facere tantum de bono b quod ipsa obligatio extingunitur

Confirmo nisi enim haec conclusio foret vera sequeretur quod si dares michi unam marcham argenti et postea interficeres michi patrem meum non possem te iuste inpetere deemenda quod est falsum

¶ 2a pars faciliter probatur quia non possumus deo prosus beneficiis aliquid reddere nisi de suo sed per hoc uniculum gratitudinis et obligonis ligamen non potest dissolui igitur conclusio vera

¶ pro 2a parte istius conclusionis facit processus ipsius ernicani in libro primo de paupertate christi capitulo 8 ut satis 3 rationes propter quas deus sumum divinum respectu creaturarum non potest abdicare contra rationes habentur in responsionibus meis quaestione 3 nota bili primo in fine pro eadem est dyonsius de divinis nominibus capitulo 12 de scribens divinum divinum ubi dicit quod est omnis bonorum et optimorum perfectissima et omnimoda posessio et vera et inmutbilis finitas ex quo patet quod tam neccessario creatura deo obligaretur quod neccessario deus possidet eam igitur illa pars vera

Obiectiones et responsiones

¶ Contra primam partem huius conclusionis arguit sic / quamvis non probet ibi aut beneficiatus pro beneficio erit gratus aute non si non erit gratus sequitur quod stat vinculum gratitudinis et obligationis si erit gratus vel igitur aequaliter secundum proportionem beneficum vel magis vel minus si minus non extinguitur obligatio ex toto si plus igitur obligat primum benefactorem et consequens extinguitur obligatio illa si aequaliter igitur adhuc stat obligatio probatur quia utrique est benefactor alteri igitur non dissolvitur obligatio talis et per consequens sequitur propositum

¶ Ad istud dico quod ratio uno modo solvitur ex conclusione unde nominanter dixi quod obligatio quae provenit ratione beneficii recepti et ista certe potest dissolvi licet forte non omnis obligatio inter eos posset dissolui

¶ 2o solvitur ratio ex ratione una facti quia haec ratio fundatur super falso ymaginatur enim quod obligo ali- unde non possit dissolui nisi gratitudinem benefitiati quod est falsum quia potest etiam dissolium per malum inflictum beneficatio a benefactore sicut satis expresse ponitur in casu et haec solutio forte plus satisfacit quam prima /

Corollarium 1

¶ primum corollarium quodlibet beneficium divinae miserationis est sufficiens ratio et radix obligationis patet si non sequitur quod pro aliquo beneficio quis satisfacere posset deo quod est contra 2am partem istius conclusionis

Obiectiones et responsiones

¶ Contra primum corollarium quia sequitur sic corollarium sit verum quod non plus tenear deo pro beneficiis negativis quam positivis consequentia patet et falsitas consequentis probatur quia positiva sunt tantum finita sed negativa sive privativa sunt in- finita sicut quod non sine vestra nec nec fur nec latro et sic de de singulis

¶ Ad hoc posset uno modo dici concedendo consequens quia pro utrisque infinite Aliter potest dici negando consequentiam quia licet infinite pro qualibet teneatur tamen non una et eadem specie obligationis pro quolibet

¶ 3o potest distingui consequens de obligatione extensiva vel intensiva de intensiva conceditur consequens et consequentia sed de extensiva naturae consequentia et conceditur falsitas consequentis

Corollarium 2

¶ 2m corollarium quamvis quaelibet miseratio dei sit infinitae obligationis ratio tum prima et principalis radix obligans rectam rationem est distantis infinita perfectio probatur quia inde fluit quidquid homo pietatis et miserationis recipit ¶ 2o quia haec est principalis ratio fruitiva obligas rectam rationem ad eius dilectionem super omnia igitur corollarium verum

Obiectiones et responsiones

¶ Contra istud corollarium si ipsum esset verum sequitur quod si per impossibile aliquis homo esset et non sciret se incepisse esse sed crederet se nichil ab illo infinito bono habere adhuc tenetur ipsum super omnia diligere quod videtur falsum et consequentia est manifesta

¶ Ad istam respondeo quamvis casus sit inpossibilis loquendo 2m homines utente recta ratione sive erratiore tamen concedo consequens quia est verum et sequitur ad corollarium satis sufficienter

Corollarium 3

¶ 3m corollarium Quamvis quaelibet creatura infinite deo obligetur pro quolibet eius beneficio tamen possibile est ipsum obligari ad plura et ad manis quam nunc ex beneficio aliquo prima pars probatur ex praemissis 2am quae est contra magistrum hugolinum libro primo distinctione prima quaestione ultimo circa finem probo sic nam ex toto voto castitatis quod est dei beneficium obligor ad continentia ad quam prius ante votum non obligabar igitur illa pars vera

¶ Confirmatur ex voto religionis obligor deo omnia statuta cerimonias et sanctiones ordinis observare et illa non tenebar servare ante votum igitur corollarium verum

Obiectiones et responsiones

¶ Contra istud corollarium est auctoritas augustini 3o de libero arbitrio capitulo 36 ubi dicit quod deo de bemus quidquid sumus et quidquid me lius possumus sed homo non potest ad plus obligari igitur et 2a corollarii falsa

/ dico ad istud quod augustinus intelligit quod deo non possumus satisfate pro gratiis et bene ficiis suis dando sibi quidcumque quid sumus et quidquid melius possumus sicut tenemur ipsum adhuc tamen non tantum tenemur hoc sibi scilicet quidquid melius possumus sicut tenemur ipsum non offendere peccatas Ex hiis apparet sufficienter solutio rationis 2ae principalis scilicet qualiter iusti novae legis ad plus tenentur quam iusti legis antique

Conclusio 3

Conclusio

¶ 3a conclusio subduc ta tottaliter in homine actu et habitu appetitiva volitione primi boni et infiniti non potest appeti rationabiliter bonitas cuiuscumque creati Ista conclusio est in forma augustini libro 4 contra Iulianum capitulo 6 dicentis per amorem creatoris bene quisque utitur creaturis et ad idem loquitur 8 de trinitate capitulo 5 Cum alia non amentur nisi quia bona sunt pudeant homines non amare ipsum bonum unde bona sunt

Obiectiones et responsiones

¶ Contra conclusionem non plus est appetibile bonum primum infinitum quam bonum naturale proprium igitur subducto tali amore vel appetitiva volitione respectu boni summi adhuc rationabiliter stat appetitus amorosus respectu boni proprii consequentia nota antecedens arguitur quia infinite tenetur se homo diligere et non plus deum igitur etc

¶ Ad istam rationem respondet Clincon quaestione prima super sententias 6 principali concedendo quam homo infinite debt diligere se et infinite se plus quam proximum et plusquam infinitum bonum creatum si esset quia infinite plus habet fugere culpam suam quam cuiuscumque alterius

¶ Sed contra haec dicit magister hugolinus libro primo distinctione prima quaestione 3 circa finem / primo quod homo com- placentia complexa valde finite debet se amare / 2o quod non sequitur in finitis bonis habes te praeferre id est infinite debes te diligere quia sufficit tibi quod dilectio tua sit alicuius ordinis vel generis non tamen infinite melior qualibet illarum ¶ 3o quod incemplera complacentia serapihem clare viseundum perfectioni debet homo se ipso praefrre

¶ Sed licet ista dicta pulchra sint non tamen sunt contra Clintione nam primum non impedit clinonis dictum quia refert dicere infinite debeo me ipsum diligere et debeo me diligere infinite clition ponit primum et magister hugolinus 2m sicut patet quia semper refert istum terminum infinite ad ipsum amorem quare clinton ipsum poterat infinitum igitur non dicit contra ipsum 2m etiam non impedit quia licet non sequatur non se infinitis habes te praefere igitur habes te diligere in finite tamen sequitur satis unde quod in- finite debet se diligere quia non tantum quoniam plus secundum latitudinem infinitum vel infinitam latitudinem infra certum genus quod ideo dico quia totum genus amoris quo homo tenetur diligere se continetur infra genus frui dilectionis sine amoris non relati / 3m nichil est contra eum quia ipse met conclusione 2a ponit quod recipiendo diligere plus id est ad maius bonum sic homo plus tenetur diligere proximum quam se ipsum sed recipiendo plus id est intensius sic negat igitur patet qualiter cum Clintone potest dici quod licet homo infinite debeat diligere se adhuc tamen deum infinite id est sine comparatione plus et sic patet ad rationem

Corollarium 1

¶ primum corollarium esse naturale rationalis creaturae non est sibi appetendum nisi ut gratuite esse divino conformetur nec propter illud praecise prima pars arguitur sic nullum bonum utile vel delectabile est rationabiliter eligibile nisi propter bonum honestum sed verum bonum honestum rationalis creaturae est ipsam gratuite deo confirmari igitur conclusio vera ¶ 2a pars probatur quia hoc idem in deum quasi in ultimum est referendum igitur corollarium verum

Obiectiones et responsiones

¶ Contra ultimam partem istius arguitur per augustinum enchiridion capitulo penultimo quidquid si non refertur ad istam caritatem quam diffundit spiritus sanctus in cordibus nostris non fit quod ad modum fieri oportet igitur videtur quod esse conformem deo gratuite non sit ulterius referendum

/ Ad illud dico negando consequentiam quia secundum augustinum libro contra Iulianum omne quod fit tunc recte sit cum deus gratis amatur sed certum est quod hoc esse non potest non referendo gratuitum medium esse in eum et gratuitum sibi conformen in ipsum gratis referatur igitur etc

Corollarium 2

¶ 2m corollarium nullum esse naturale potest esse cuiuscumque creaturae tam bonum quam est eius esse gratiae et deo gratuite corforme arguitur ex primo quodlibet esse naturale est propter esse gratuitum eligendum sed propter quod unumquodque tale et illud maius igitur etc

Obiectiones et responsiones

/ contra illud corollarium nam gradiu bonitatis non correspondet gradus conformitas eligibilitas igitur corollarium non probatur consequentia nota antecedens probatur quia aliter musca eligibior esset omni auro mundi patet cum perfectior

¶ Ad istud respondeo dico quod corollarium sufficienter probatur quia non solum comparatio esse naturale adesse gratuitum praecise 2m esse sed etiam annexione boni et bene esse Et 2m philosophum est utile delectabile et honestum magister tamen hugo habet antecedens negare sicut patet libro primo distinctione prima quaestione 3a conclusione prima articulo primo ubi dicit omnis essentia citra primam tam perfecte proportionabiliter incomplexo amore diligibilis est quam perfectio gradu essentialis bonitatis existit quod non credo propter rationem sanctam nisi sumatur amor incomplexus valde stricte ex quo apparet quod alicui res quandoque est magis bona quam in se et sui natura sit perfecta satis patet ex dictis

Corollarium 3

¶ 3m corollarium responsivum ad 3m principale argumentum esse naturale ut sit minus gradus eligibilitatis correspondet nec ille nisi in deum relatus rationabilitas debetur probatur nam omnis esse alterius aliquod gradum bonitatis addit supra illum igitur et gradum eligibilitatis et per consequens corollarium verum quo ad primam partem sed quo ad 2am patet ex dictis

Obiectiones et responsiones

¶ Contra corollarium sequitur quod homo potius esse suum naturale debet amittere quam aliquem gradum sui gratuiti esse perdere quod videtur falsum

¶ Ad istud dicitur concedendo consequens summendo perdere gradum talem imputabiliter ex culpa quia plus debet fugere non esse peccato quam non esse sui sed de hoc plenius quandoque diceretur

Ex quibus omnibus patet quod pars affirmativa quaestionis est vera Sequitur nunc postquam et cetera Ista distinctio

PrevBack to TopNext