Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput decimum tertium

1

Titulus huius capituli est quod a seraphin dicitur purgatus fuisse propheta Isaias: Deus enim qui est summus Ierarcha, ignis est, non solum purgativus sed et illuminativus et perfectivus omnium substantiarum angelicarum. Que autem magis ipsi appropinquant, magis ab eo accenduntur et ab ipsa prima incensione specialiter seraphin sive incensive appellantur vel incendentes. Hee autem rursus inferiores accendunt et ipse ab illis accense rursus alias incendunt usque ad ultimum ordinem. Hee autem omnes substantie preter primas, licet incense sint re, non tamen incensive vel incendentes appellantur nomine sed tantum prime. Ultimus vero ordo angelorum a superioribus incensus nostram incendit Ierarchiam, idest humanam. Ex quibus unus a Deo missus est ad purgandum Isaiam. Quem sacra scriptura dicit fuisse seraphin, non nomine sed re vel officio. Quia circa Isaiam tantummodo executus est purgationis vel incensionis officium, cuius tam rei quam nominis prime substantie merentur habere patrocinium. Omnes igitur angeli tam superiores quam inferiores purgativo igne sunt inflammati sed primi tantum purgatores ignei vel seraphin sunt appellati.

2

Age igitur, etc. usque ad illud: Alius autem, etc., talis est sensus. Consideremus deinde quare dicatur in Isai. unus seraphin inmitti ad purgandum Isaiam. Videtur siquidem ex forma verborum quod ille qui missus est, non fuerit de infimo ordine angelorum, sed de primo ordine, qui dicitur seraphin. Respondent ad hoc quidam: Quia, iuxta quod iam dictum est infimum ordinem nobis presidere et Ierarchiam nostram ordinare, ille angelus missus ad prophete purgationem non fuit de primo ordine sed de infimo, et illud esse de seraphin equivoce substantiis summi ordinis propter incentivam virtutem que purgavit labia Isaie, a qua virtute denominatur seraphin. Et propter suscitationem prophete purgati ad divinam obedientiam ut dicente Domino: Quem mittam, responderet: Ecce ego mitte me. Unde et scriptura simpliciter dicit: Volavit ad me unus de seraphin, idest de incendentibus nostram Ierarchiam et non specificat summum ordinem, qui Deo inmediate assistit et circa eum collocatur.

3

Alius autem, etc. usque ad illud: Aut ut planius, etc., talis est sensus: Ab alio autem didici huius questionis solutionem qui me docuit, quod ille magnus angelus qui impressit Isaie visionem ymaginariam per quam doceret eundem quedam divina misteria, suam purgativam operationem qua purgavit Isaiam, principaliter attribuit Deo et post Deum ordini seraphin sive primo seraph. Ipse tamen inmediate purgans prophetam, de infimo ordine erat. Dicebat siquidem qui hoc me docuit, quod divina principalis virtus omnibus se communicans omnia replet etiam illa quibus precipue illucet. Et hoc fit non solum per supersubstantialem ipsius supereminentiam qua ab omnibus incomparabiliter separatur, sed etiam per inpenetrabiles et occultissimas rationes operationum suarum quibus inconprehensibiliter providet universitati. Verumptamen omnibus intellectualibus quantum in se est, inmobiliter exposita, et ad se extentis superillucens, summis intelligentiis lumen suum copiosius influens, per easdem tanquam primas ipsum lumen seriatim inferioribus et per ordinem distribuit, secundum quod singuli ordines vel substantie inferiores capaces sunt divine cognitionis.

4

Aut ut planius, etc. usque ad illud: Igitur secundum, etc., talis est sensus: Ut quod dixi, planius intelligatur, consideremus id ex collatione exemplorum sensibilium. Que quidem inconparabiliter deficiunt ad significationem Dei ab omnibus segregati; sed nostre infirmitati sunt manifestiora. Attendamus ergo in primis exemplum radii solaris, qui primo et inmediate et clarius illuminat primam sibi proximam et clariorem materiam et per illam manifestius splendet. Et illa mediante seriatim accedens ad crassiores materias pedetentim obscurius vel minus clare lucet et luminis sui distributionem minus manifestat ex incapacitate materiarum illuminatarum et inportunitate ad eius lumen deferendum. Et sic paulatim contrahitur et obscuratur, donec omnino cesset ulterius illuminare. Item: aliud exemplum apparet in igne qui magis calefacit ea que propinqua sunt sibi et promptius calefaciunt; et hoc successive et seriatim. In materiis vero sibi naturaliter oppositis aut non aut parum manifestat operationem suam, scilicet calefactionem et etiam ad opposita accedit eius operatio per mediationem eorum que sibi congruunt, ut per es vel testam ad aquam, primo calefaciendo inmediate testam vel es et per illam testam aquam iuxta singulorum capacitatem et conformitatem.

5

Nota: Ignis calor est caritas que magis se ipsam distribuit: magis susceptiva per puritatem ad sui assimilationem facile euntia per omnis caliditatem duci facilia per obedientie facilitatem vel humilitatem.

6

Igitur secundum, etc. usque ad illud: Est igitur, etc. talis est sensus: Iuxta qualemcumque huius naturalis operationis similitudinem, Deus qui supernaturalis est princeps et principium omnis visibilis et invisibilis ordinationis, lucis sue fulgorem, quantum est in angelis, per primam apparitionem manifestat copiosissimis effusionibus in summis intelligentiis. Et per illas summas alie que post eas sunt, participant divino radio. Summe quidem substantie principaliter Deum cognoscentes et divinam virtutem perfectius quam alie desiderantes: digne habentur secundum suam possibilitatem fieri primo operatores et ipse secundum suam virtutem extendunt inferiores substantias boniformiter ad consimilem virtutem certatim exercendam tradentes eis copiose de eadem claritate quam ipse desuper accipiunt. Et iterum ille que primis sunt subiecte, inferioribus tradunt copiose de divina claritate. Et per totam ordinationis angelice seriem prima ei que post illam est, tradit de divino lumine sibi dato et ad omnes iuxta singulorum capacitatem transeunte.

7

Est igitur, etc. usque ad illud: Dicebat igitur, etc. talis est sensus: Deus igitur per propriam naturam vere et proprie est principium illuminationis omnibus illuminatis, sicut qui est substantia luminis et causa ipsius esse et cognitionis. Deinceps quelibet supposita est causa luminis particularis ei que est post ipsam, eo quod per illam tanquam superiorem, sibi tanquam inferiori desuper administrantur divina lumina. Igitur supremum ordinem prime Ierarchie, scilicet seraphin, universi angeli inferiores, ut convenit, habent post Deum principium omnis sancte cognitionis et imitationis Dei, eo quod per illius ordinis mediationem ad omnes alias celestes mentes et ad nos homines distribuatur divina illuminatio. Unde et omnes heedem substantie omnem suam scientiam et Dei imitativam operationem principaliter referunt ad Deum tanquam primam causam. Secundario vero ad primas intelligentias tanquam ad primos operatores et magistros divinorum luminum. Prima ergo Ierarchia super omnes ordines inferiores habet incentivam operationem et effusam traditionem divine sapientie et proprietatem thronorum. Que significat apertam oportunitatem recipiendi Deum. Ierarchie autem inferiores vel ordines participant incentiva proprietate sapiente et cognitiva et Dei receptiva sed inferius quam prima Ierarchia. Et illi ordines inferiores respiciunt ad primas intelligentias et per ipsas tanquam ad Dei imitationem primo operantes sursumagunt ad sibi possibilem Dei conformitatem. Dictas ergo proprietates quas inferiores per primas essentias participant eisdem sicut ierarchis post Deum attribuunt.

8

Deus est principium illuminationis natura luminis substantia, ab eterno lucendo; sicut causa essendi, hominem ad suam similitudinem formando; causa videndi, sua cognitione hominem illuminando; nobilitatem Vide ergo caritatem benignitatem eternaliter lucente ad sui ipsius preeminentiam in nobiliter creantem ad sui adherentiam suaviter illuminante ad intelligentiam.

9

Dicebat igitur, etc. usque ad illud: Postea ipsorum, etc. talis est sensus: Dicebat ergo qui secundam solutionem me docuit, visionem Domini sedentis super solium etc. manifestatam fuisse Isaie per unum angelum de infimo ordine qui nobis inmediate presidet et Isaiam fuisse suscitatum ab illuminativa Dei manuductione illius angeli ad illam sanctam contemplationem secundum quam Isaias videbat supremas substantias, ut figurative loquar, sub Deo et cum Deo circa Deum collocatas. Et videbat superprincipalem divinam summitatem, a supremis substantiis et omnibus aliis superineffabiliter segregatam, esse collocatam in medio supremarum virtutum. Que revera Deo sunt inconparabiliter inferiores. Docebatur ergo Isaias per hanc visionem quod deitas secundum omnem supersubtantialem eminentiam inconparabiliter collocatur super omnem visibilem et invisibilem virtutem et que ab omnibus segregatur tanquam causa universalis; nec primis quidem substantiis sit aliquo modo conparabilis, quin potius ipsam esse omnium principium et causam substantificam et invariabilem stabilitatem indissolubilis mansionis existentium a qua esse et bene esse sive beate esse percipiunt supereminentes et prime virtutes.

10

Postea ipsorum, etc. usque ad illud: Docebat igitur, etc. talis est sensus. Deinde docebatur Isaias deiformes virtutes sanctissimorum seraphin, que designantur ipsorum nominatione, sumpta ab ignis proprietatibus. De quibus tractabimus infra ad declarandas secundum nostram possibilitatem sursumactiones, que per ignis proprietates significantur. Per significationem vero alarum expansarum seraphin discebat Isaias absolutam et liberam et summam expansionem desideriorum et contemplationum. Quibus prime intelligentie sursumferuntur in Deum tribus ordinibus prime Ierarchie, scilicet primo, medio et ultimo. Quod autem sive secundum Ezechielem sive secundum Isaiam secundum aliam translationem attribuitur celestibus mentibus multitudo pedum et facierum manifestat quod ipse habundant multa virtute proficiendi in inmitatione Dei et contemplandi Deum. Quod autem seraphin volabant alis mediis, et superioribus aliis velabant faciem, inferioribus pedes, manifestavit Isaie in illis primis intelligentiis earum profectum assiduum in divina sibi cognoscibilia et reverentiam temperatam, qua cavent supra virtutem suam altiora et profundiora Dei superbe et temerarie supra posse perscrutari et indesinentem et sempiternam sursummotionem et imitativis operationibus Dei secundum mensuram sue possibilitatis. Docebatur etiam Isaias illuminandus laudabilem deitatis hymnum: Sanctus; Sanctus, ab angelo formante visionem, qui ei secundum suam capacitatem tradidit quod ipse comprehensive cognovit.

11

Docebat igitur, etc. usque ad illud: Magis autem, etc. talis est sensus: Docebat ergo Isaiam idem angelus quod participatio supersplendentis divine puritatis, secundum singulorum capacitatem, purgatio est omnibus quantumcumque purgatis vel mundis. Ipsa autem luminum distributio, a plenitudine divina ex intima et omnium creativa virtute procedens de supersubstantiali occulto, ad omnes sanctas mentes perveniens, primis intelligentiis que divinitati vicinius assistunt, manifestior est et magis se ipsam manifestat et distribuit. In mediis autem et infimis intelligentiis angelicis et hominibus, secundum quod singuli magis vel minus distant, secundum hoc radius divinus magis vel minus apparet singulis et ad sue simplicitatis ignotum occultum contrahitur. Illucet autem singulis ita quod inferioribus per superiores, et, ut compendiose loquar, primo per primas intelligentias ex occulto ad cognitionem deducitur. Docebatur ergo Isaias ab angelo ipsum illuminante quod purgatio et omnes alie divine operationes per primas intelligentias primo resplendentes et omnibus inferioribus distribuuntur secundum quod unusquisque plus vel minus capax est divine participationis. Unde purgativam proprietatem que in igne significatur, convenienter attribuit dictus angelus ordini seraphin iuxta nominis interpretationem. Non est ergo inconveniens quod dicitur seraphin purgare Isaiam, quia fuit causa purgationis ipsius, sicut et Deus omnes purgatos purgat, quia ipse est causa omnis purgationis.

12

Magis autem etc. usque ad illud: Ierarcha autem, etc. talis est sensus: Ad huiusmodi rei quam diximus, declarationem, utar exemplo magis nobis propinquo, videlicet quod cum Summus Pontifex per mediationem et ministerium sacerdotum vel diaconorum suorum aliquem purgat vel illuminat, ipse Summus Pontifex dicitur illum purgare vel illuminare, eo quod ministri purgationes per se exhibitas attribuunt Summo Pontifici. Simili modo angelus operans purgationem Isaie propriam purgativam virtutem principaliter Deo tanquam prime cause secnndario summo seraphin tanquam ierarche primo post Deum operanti, quantum est in angelis, quasi ipse angelus inmediate purgans Isaie purgato reverenter diceret: Purgationis quam ego in te perfeci Deus principium est superexaltatum et creator et causa omnium. Qui etiam primas intelligentias a non esse deduxit ad esse et continet eas circa se vicinius collocatas et conservat eas ut sint ad esse deterius inconversibiles et a sua sublimitate omnino cadere non valeant et ipse movet primas intelligentias ad participandum primo et inmediate suis divinis operationibus. Quibus providet universitati.

13

Ierarcha autem, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Primus seraphin qui post Deum est primus ierarcha et dux primarum substantiarum, a quo seraph ego qui sum angelus infimi ordinis, edoctus te purgare, O Isaia. Ille, inquam, seraph qui per me te purgat, per quern Deus qui est causa et creator totius purgationis primo adduxit de occulto suo ad nos cclestes animos et suas celestes operationes. Quibus providet universis. Hoc siquidem quod iam dixi, dixit significari per missionem seraphin. Ille qui me docuit hanc solutionem, istam quidem ille me docuit. Tibi autem ego trado sicut didici. Tue autem intellectualis et discretive scientie erit unam istarum solutionum cum rationum attestatione ratam et veram habere aut per proprium studium aliquid verisimilius invenire aut ab alio doctore discere, Deo videlicet inspirante et inspirantibus sanctis angelis et angelorum amatoribus. Et, si possibile est, magis splendidam et magis amabilem super hoc mihi contemplationem revelare.

PrevBack to TopNext